Plinius Maior, Naturalis Historia
certum est unum tardioris ingeni in accipiendis quæ tradebantur, sæpius castigatum verberibus, eadem illa meditantem noctu repertum. mirum et adversis quidem funibus subire, sed maxime regredi , utique pronis. Mucianus III consul auctor est aliquem ex iis et litterarum ductus Græcarum didicisse solitumque perscribere eius linguæ verbis: Ipse ego hæc scripsi et spolia Celtica dicavi , itemque se videute Puteolis, cum advecti e nave egredi cogerentur, territos spatio pontis procul a continente porrecti, ut sese longinquitatis æstimatione fallerent, aversos retrorsus isse. Prædam ipsi in se expetendam sciunt solam esse in armis suis, quæ Iua cornua appellat, Herodotus tanto antiquior et consuetudo melius dentes. quam ob rem deciduos casu aliquo vel senecta defodiunt. hoc solum ebur est; cetero et in his quoque, qua corpus intexit, vilitas ossea . quamquam nuper ossa etiam in laminas secari coepere pænuria: etenim rara amplitude iam dentium præterquam ex India reperitur; cetera in nostro orbe cessere luxuriæ. dentium candore intellegitur iuventa . circa hos beluis summa cura: alterius mucroni parcunt, ne sit proeliis hebes, alterius operario usu fodiunt radices, inpellunt moles; circumventique a venantibus primos constituunt quibus sint minimi , ne tanti proelium putetur, postea fessi inpactos arbori frangunt prædaque se redimunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
