Plinius Maior, Naturalis Historia
Cappadocia intus habet coloniam Claudi Cæsaris Archelaidem, quam præfluit amnis Halys, oppida Comana, quod Salius, Neocæsaream, quod Lycus,Amasiam, quod Iris, in regione hocGazacena, in Colopene vero Sebastiam et Sebastopolim — hæc parva, sed paria supra dictis –, reliqua sui parte Melitam, a Samiramide conditam haud procul Euphrate, Diocæsaream, Tyana, Casta- bala, Magnopolim, Zelam et sub monte Argæo Mazacum, quæ nunc Cæsarea nominatur. Cappadociæ pars prætenta Armeniæ Maiori Melitene vocatur, Commagenis Cataonia, Phrygiæ Garsauritis, Sargaurasana, Cammaneni, Galatiæ Morimene, ubi disterminat eas Cappadox amnis, a quo nomen traxere antea Leucosyri dicti. a Neocæsarea supra dicta Minorem Armeniam Lycus amnis disterminat. est et Coeranus intus clarus, in ora autem ab Amiso oppidum et flumen Chadisia, Lycastum, a quo Themiscyrena regio, Iris flumen deferens Lycum. civitas Ziela intus, nobilis clade Triarii et victoria C. Cæsaris. in ora amnis Thermodon , ortus ad castellum quod vocant Phanorian, præterque radices Amazoni montis lapsus. fuit oppidum eodem nomine et alia quinque, Amazonium, Themiscyra, Sotira, Amasia, Comana, nunc Matium .
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
