Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 37, cap. 3

Certum est gigni in insulis septentrionalis oceani et ab Germanis appellari glæsum, itaque et ab nostris ob id unam insularum Glæsariam appellatam, Germanico Cæsare res ibi gerente classibus, Austeraviam a barbaris dictam. nascitur autem defluente medulla pinei generis arboribus, ut cummis in cerasis, resina in pinis erumpit umoris abundantia. densatur rigore vel tempore ac mari, cum ipsum intumescens æstus rapuit ex insulis, certa in litora expellitur, ita volubile, ut pendere videatur atque non sidere in vado. arboris sucum esse etiam prisci nostri credidere, ob id sucinum appellantes. pinei autem generis arboris esse indicio est pineus in adtritu odor et quod accensum tædæ modo ac nidore flagrat. adfertur a Germanis in Pannoniam maxime provinciam, et inde Veneti primum, quos Enetos Græci vocaverunt, famam rei fecere proximique Pannoniæ et agentes circa mare Hadriaticum. Pado vero adnexa fabula est evidente causa, hodieque Transpadanorum agrestibus feminis monilium vice sucina gestantibus, maxime decoris gratia, sed et medicinæ; creditur quippe tonsillis resistere et faucium vitiis, varie genere aquarum iuxta Alpis infestante guttura hominum. DC M p. fere a Carnunto Pannoniæ abesse litus id Germaniæ, ex quo invehitur, percognitum nuper, vivitque eques R. ad id comparandum missus ab Iuliano curante gladiatorium munus Neronis principis. qui et commercia ea et litora peragravit, tanta copia invecta , ut retia coercendis feris podium protegentia sucinis nodarentur, harena vero et libitina totusque unius diei apparatus in variatione pompæ singulorum dierum esset e sucino. maximum pondus is glæbæ attulit XIII librarum . nasci et in India certum est. Archelaus, qui regnavit in Cappadocia, illinc pineo cortice inhærente tradit advehi rude polirique adipe suis lactentis incoctum. liquidum id primo destillare argumento sunt quædam intus tralucentia, ut formicæ culicesque et lacertæ, quæ adhæsisse musteo non est dubium et inclusa durescente eodem remansisse. Genera eius plura sunt. ex iis candida odoris præstantissimi, sed nec his nec cerinis pretium. fulvis maior auctoritas. ex iis etiamnum amplius tralucentibus, præterquam si nimio ardore flagrent; imaginem igneam in iis esse, non ignem, placet. summa laus Falernis a vini colore dictis, molli fulgore perspicuis in quibus et decocti mellis lenitas placeat. verum hoc quoque notum fieri oportet, quocumque modo libeat, ea tingui, hædorum sebo et anchusæ radice, quippe iam et conchylio inficiuntur . ceterum attritu digitorum accepta caloris anima trahunt in se paleas et folia arida et philyras, ut magnes lapis ferrum. ramenta quoque eius oleo addito flagrant dilucidius diutiusque quam lini medulla. taxatio in deliciis tanta, ut hominis quamvis parva effigies vivorum hominum vigentiumque pretia exsuperet, prorsus ut castigatio una non sit satis. in Corinthiis æs placet argento auroque mixtum, in cælatis ars et ingenia; myrrhinorum et crystallinorum diximus gratiam; uniones capite circumferuntur, gemmæ digitis; in omnibus denique aliis vitiis aut ostentatio aut usus placet: in sucinis sola deliciarum conscientia. Domitius Nero in ceteris vitæ suæ portentis capillos quoque Poppææ coniugis suæ in hoc nomen adoptaverat quodam etiam carmine sucinos appellando , quoniam nullis vitiis desunt pretiosa nomina; ex eo tertius quidam hic colos coepit expeti matronis. Usus tamen aliquis sucinorum invenitur in medicina, sed non ob hoc feninis placent. infantibus adalligari amuleti ratione prodest. Callistratus prodesse etiam cuicumque ætati contra lymphationes tradit et urinæ difficultatibus potum adalligatumque. hic et differentiam novam fecit appellando chryselectrum quod sit coloris aurei et matutino gratissimi aspectus, rapacissimum ignium, si iuxta fuerint, celerrime ardescens. hoc collo adalligatum mederi febribus et morbis, tritum vero cum melle ac rosaceo aurium vitiis et, si cum melle Attico teratur, oculorum quoque obscuritati, stomachi etiam vitiis vel per se farina eius sumpta vel cum mastiche pota ex aqua.—Sucina et gemmis, quæ sunt tralucidæ, adulterandis magnum habent locum, maxime amethystis, cum tamen omni, ut diximus, colore tinguantur. De lyncurio proxime dici cogit auctorum pertinacia , quippe, etiamsi non electrum id, tamen gemmam esse contendunt, fieri autem ex urina quidem lyncis, sed et genere terræ, protinus eo animali urinam operiente, quoniam invideat homini, ibique lapidescere. esse autem, qualem in sucinis, colorem igneum, scalpique nec folia tantum aut stramenta ad se rapere, sed æris etiam ac ferri lamnas, quod Diocli cuidam Theophrastus quoque credit. ego falsum id totum arbitror nec visam in ævo nostro gemmam ullam ea appellatione. falsum et quod de medicina simul proditur, calculos vesicæ poto eo elidi et morbo regio succurri, si ex vino bibatur aut spectetur etiam. Nunc gemmarum confessa genera dicemus ab laudatissimis orsi, nec vero id solum agemus, sed etiam maiore utilitate vitæ coarguemus Magorum infandam vanitatem , quando vel plurima illi prodidere de gemmis ab medicinæ blandissima specie ad prodigia transgressi.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑