Plinius Maior, Naturalis Historia
nec potest videri Scaurus rudi et huius mali inprovidæ civitati obrepsisse quodam vitii rudimento. iam L. Crassum oratorem illum, qui primus peregrini marmoris columnas habuit in eodem Palatio, Hymettias tamen nec plures sex aut longiores duodenum pedum, M. Brutus in iurgiis ob id Venerem Palatinam appellaverat. nimirum ista omisere moribus victis, frustraque interdicta, quæ vetuerant, cernentes nullas potius quam inritas esse leges maluerunt. hæc atque quæ secuntur meliores esse nos probabunt. quis enim hodie tantarum columnarum atrium habet? sed priusquam de marmoribus dicamus, hominum in iis præferenda iudicamus pretia. ante igitur artifices percensebimus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
