Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 35, cap. 3

Verum clupeos in sacro vel publico dicare privatim primus instituit, ut reperio, Appius Claudius [qui consul cum P. Servilio fuit anno urbis CCLVIIII]. posuit enim in Bellonæ æde maiores suos, placuitque in excelso spectari in titulos honorum legi, decora res, utique si liberum turba parvulis imaginibus ceu nidum aliquem subolis pariter ostendat, quales clupeos nemo non gaudens favensque aspicit. post eum M. Æmilius collega in consulatu Quinti Lutatii non in basilica modo Æmilia, verum et domi suæ posuit, id quoque Martio exemplo. scutis enim, qualibus apud Troiam pugnatum est, continebantur imagines, unde et nomen habuere clupeorum , non, ut perversa grammaticorum suptilitas voluit, a cluendo. origo plena virtutis, faciem reddi in scuto cuiusque, qui fuerit usus illo. Poeni ex auro factitavere et clupeos et imagines secumque vexere. in castris certe captis talem Hasdrubalis invenit Marcius, Scipionum in Hispania ultor, isque clupeus supra fores Capitolinæ ædis usque ad incendium primum fuit. maiorum quidem nostrorum tanta securitas in ea re adnotatur, ut L. Manlio, Q. Fulvio cos. anno urbis DLXXV M. Aufidius tutelæ Capitolio redemptor docuerit patres argenteos esse clupeos, qui pro æreis per aliquot iam lustra adsignabantur. De picturæ initiis incerta nec instituti operis quæstio est. Ægyptii sex milibus annorum aput ipsos inventam, priusquam in Græciam transiret, adfirmant, vana prædicatione, ut palam est; Græci autem alii Sicyone , alii aput Corinthios repertam, omnes umbra hominis lineis circumducta, itaque primam talem, secundam singulis coloribus et monochromaton dictam, postquam operosior inventa erat, duratque talis etiam nunc. inventam liniarem a Philocle Ægyptio vel Cleanthe Corinthio primi exercuere Aridices Corinthius et Telephanes Sicyonius, sine ullo etiamnum hi colore, iam tamen spargentes linias intus. ideo et quos pinxere adscribere institutum . primus inlevit eas colore testæ, ut ferunt, tritæ Ecphantus Corinthius. hunc eodem nomine alium fuisse quam tradit Cornelius Nepos secutum in Italiam Damaratum , Tarquinii Prisci regis Romani patrem, fugientem a Corintho tyranni iniurias Cypseli, mox docebimus. Iam enim absoluta erat pictura etiam in Italia. exstant certe hodieque antiquiores urbe picturæ Ardeæ in ædibus sacris, quibus equidem nullas æque miror, tam longo ævo durantes in orbitate tecti veluti recentes. similiter Lanivi, ubi Atalante et Helena comminus pictæ sunt nudæ ab eodem artifice, utraque excellentissima forma, sed altera ut virgo, ne ruinis quidem templi concussæ . Gains princeps tollere eas conatus est libidine accensus, si tectorii natura permisisset. durant et Cære antiquiores et ipsæ, fatebiturque quisquis eas diligenter æstimaverit nullam artium celerius consummatam, cum Iliacis temporibus non fuisse eam appareat.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑