Plinius Maior, Naturalis Historia
Privatim Ægina candelabrorum superficiem dumtaxat elaboravit, sicut Tarentum scapos. in iis ergo iuncta commendatio officinarum est. nec pudet tribunorum militarium salariis emere, cum ipsum nomen a candelarum lumine inpositum appareat. accessio candelabri talis fuit Theonis iussu præconis Clesippus fullo gibber et præterea et alio foedus aspect, emente id Gegania HS L???;. eadem ostentante in convivio empta ludibrii causa nudatus atque inpudentia libidinis receptus in torum, mox in testamentum, prædives numinum vice illud candelabrum coluit et hanc Corinthiis fabulam adiecit, vindicatis tamen moribus nobili sepulchro, per quod æterna supra terras Geganiæ dedecoris memoria duraret. sed cum esse nulla Corinthia candelabra constet, nomen id præcipue in his celebratur, quoniam Mummi victoria Corinthum quidem diruit, sed e compluribus Achaiæ oppidis simul æra dispersit. Prisci limina etiam ac valvas in templis ex ære factitavere. invenio et a Cn. Octavio, qui de Perseo rege navalem triumphum egit, factam porticum duplicem ad circum Flaminium, quæ Corinthia sit appellata a capitulis æreis columnarum, Vestæ quoque ædem ipsam Syracusana superficie tegi placuisse. Syracusana sunt in Pantheo capita columnarum a M. Agrippa posita. quin etiam privata opulentia eo modo usurpata est. Camillo inter crimina obiecit Spurius Carvilius quæstor, ostia quod ærata haberet in domo. nam triclinia ærata abacosque et monopodia Cn. Manlium Asia devicta primum invexisse triumpho suo, quem duxit anno urbis DLXVII, L. Piso auctor est, Antias quidem heredes L. Crassi oratoris multa etiam triclinia ærata vendidisse. ex ære factitavere et cortinas tripodum, nomine et Delphicas, quoniam donis maxime Apollini Delphico dicabantur. placuere et lychnuchi pensiles in delubris aut arborum mala ferentium modo lucentes, quale est in templo Apollinis Palatini quod Alexander Magnus Thebarum expugnatione captum in Cyme dicaverat eidem deo.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
