Plinius Maior, Naturalis Historia
Deorum honoris causa in sacris nihil aliud excogitatum est quam ut auratis cornibus hostiæ, maiores dumtaxat, immolarentur. sed in militia quoque in tantum adolevit hæc luxuria, ut M. Bruti e Philippicis campis epistulæ reperiantur frementis fibulas tribunicias ex auro geri. ita, Hercules? idem enim tu, Brute, mulierum pedibus aurum gestatum tacuisti. et nos sceleris arguimus ilium, qui primus auro dignitatem per anulos fecit! habeant in lacertis iam quidem et viri, quod ex Dardanis venit—itaque et Dardanium vocabatur; viriolæ Celtice dicuntur, viriæ Celtiberice—; habeant feminæ in armillis digitisque totis, collo, auribus, spiris; discurrant catenæ circa latera et in secreto margaritarum sacculi e collo dominarum auro pendeant, ut in somno quoque unionum conscientia adsit: etiamne pedibus induetur atque inter stolam plebemque hunc medium feminarum equestrem ordinem faciet? honestius viri pædagogiis id damus, balineasque dives puerorum forma convertit. iam vero et Harpocraten statuasque Ægyptiorum numinum in digitis viri quoque portare incipiunt. fuit et alia Claudii principatu differentia insolens iis, quibus admissiones liberæ ius dedissent imaginem principis ex auro in anulo gerendi magna criminum occasione, quæ omnia salutaris exortus Vespasiani imperatoris abolevit æqualiter publicando principem. de anulis aureis usuque eorum hactenus sit dictum. Proximum scelus fuit eius, qui primus ex auro denarium signavit, quod et ipsum latet auctore incerto. populous Romanus ne argento quidem signato ante Pyrrhum regem devictum usus est. libralis—unde etiam nunc libella dicitur et dupondius—adpendebatur assis; quare æris gravis poena dicta, et adhuc expensa in rationibus dicuntur, item inpendia et dependere, quin et militum stipendia, hoc est stipis pondera, dispensatores, libripendes, qua consuetudine in iis emptionibus, quæ mancipi sunt, etiam nunc libra interponitur. Servius rex primus signavit æs. antea rudi usos Romæ Timæus tradit. signatum est nota pecudum, unde et pecunia appellata. maximus census cxx assium fuit illo rege, et ideo hæc prima classis.—Argentum signatum anno urbis CCCCLXXXV, Q. Ogulnio C. Fabio cos., quinque annis ante primum Punicum bellum. et placuit denarium pro x libris æris valere, quinarium pro v, sestertium pro dupondio ac semisse . librale autem pondus æris inminutum est bello Punico primo, cum inpensis res p. non sufficeret, constitutumque ut asses sextantario pondere ferirentur. ita quinque partes lucri factæ, dissolutumque æs alienum. nota æris eius fuit ex altera parte lanus geminus, ex altera rostrum navis, in triente vero et quadrante rates. quadrans antea teruncius vocatus a tribus unciis. postea Hannibale urguente Q. Fabio Maximo dictatore asses unciales facti, placuitque denarium XVI assibus permutari, quinarium octonis, sestertium quaternis. ita res p. dimidium lucrata est, in militari tamen stipendio semper denarius pro x assibus datus est. notæ argenti fuere bigæ atque quadrigæ; inde bigati quadrigatique dicti. mox lege Papiria semunciarii asses facti. Livius Drusus in tribunatu plebei octavam partem æris argento miscuit. is, qui nune victoriatus appellatur, lege Clodia percussus est; antea enim hic nummus ex Illyrico advectus mercis loco habebatur. est autem signatus Victoria, et inde nomen.—Aureus nummus post annos LI percussus est quam argenteus ita, ut scripulum valeret sestertios vicen os, quod efficit in libram ratione sestertii, qui tune erat, V???DCCLX. postea placuit $X$; XXXX signari ex auri libris, paulatimque principes inminuere pondus, et novisissime Nero ad xxxxv. Sed a nummo prima origo avaritiæ fænore ex- cogitato quæstuosaque segnitia, nec paulatim: exarsit rabie quadam non iam avaritia, sed fames auri, utpote cum Septumuleius, C. Gracchi familiaris, auro rependendum caput eius abscisum ad Opimium tulerit plumboque in os addito parricidio suo rem p. etiam circumscripserit; nec iam Quiritium aliquis, sed universo nomine Romano infami rex Mithridates Aquilio duci capto aurum in os infudit. hæc parit habendi cupido! pudet intuentem nomina ista, quæ subinde nova Græco sermone excogitantur insperso argenteis vasis auro et incluso, quibus deliciis pluris veneunt inaurata quam aurea, cum sciamus interdixisse castris suis Spartacum, ne quis aurum haberet aut argentum. tanto plus fuit animi fugitivis nostris! Messalla orator prodidit Antonium triumvirum aureis usum vasis in omnibus obscenis desideriis, pudendo crimine etiam Cleopatræ. summa apud exteros licentiæ fuerat Philippum regem poculo aureo pulvinis subdito dormire solitum, Hagnonem Teium, Alexandri Magni præfectum , aureis clavis suffigere crepidas: Antonius solus contumelia naturæ vilitatem auro fecit. o dignum proscriptione , sed Spartaci! Equidem miror populum Romanum victis gentibus in tributo semper argentum imperasse, non aurum, sicut Carthagini cum Hannibale victæ octingenta milia, xvi pondo annua in quinquaginta annos, nihil auri. nec potest videri pænuria mundi id evenisse. iam Midas et Croesus inrinitum possederant, iam Cyrus devicta Asia pondo XXIIII invenerat præter vasa aurumque factum et in eo solium, platanum, vitem. qua victoria argenti D??? talentorum reportavit et craterem Semiramidis, cuius pondus xv talentorum colligebat. talentum Ægyptium pondo LXXX patere M. Varro tradit. iam regnaverat in Colchis Saulaces Æetæ subolis, qui terram virginem nactus plurimum auri argentique eruisse dicitur in Suanorum gente, et alioqui velleribus aureis incluto regno. et illius aureæ camaræ, argenteæ trabes et columnæ atque parastaticæ narrantur victæ Sesostri, Ægypti regi tam superbo , ut prodatur annis quibusque sorte reges singulos e subiectis iungere ad currum solitus atque ita triumphare! Et nos fecimus quæ posteri fabulosa arbitrentur. Cæsar, qui postea dictator fuit, primus in ædilitate munere patris funebri omni apparatu harenæ argenteo usus est, ferasque etiam argenteis vasis incessivere tum primum noxii, quod iam etiam in municipiis æmulantur. C. Antonius ludos scæna argentea fecit, item L. Murena; Gaius princeps in circo pegma duxit, in quo fuere argenti pondo CXXIIII. Claudius successor eius, cum de Brittannia triumpharet, inter coronas aureas VII pondo habere quam contulisset Hispania citerior, VIIII quam Gallia comata, titulis indicavit. huius deinde successor Nero Pompei theatrum operuit auro in unum diem, quo Tiridati Armeniæ regi ostenderet. et quota pars ea fuit aureæ domus ambientis urbem! Auri in ærario populi R. fuere Sex. Iulio L. Aurelio cos., septem annis ante bellum Punicum tertium , pondo XVII CCCCX, argenti XXII LXX, et in numerato |LXI|XXXV CCCC, Sexto lulio L. Marcio cos., hoc est belli socialis initio, auri .... |XVI|XX DCCCXXXI. C. Cæsar primo introitu urbis civili bello suo ex ærario protulit laterum aureorum XV, argenteorum XXX, et in numerato |CCC|. nec fuit aliis temporibus res p. locupletior . intulit et Æmilius Paulus Perseo rege victo e Macedonica præda |MMM|, a quo tempore populus Romanus tributum pendere desiit. Laquearia, quæ nunc et in privatis domibus auro teguntur, post Carthaginem eversam primo in Capitolio inaurata sunt censura L. Mummi. inde transiere in camaras quoque et parietes, qui iam et ipsi tamquam vasa inaurantur, cum varie sua ætas de Catulo existimaverit , quod tegulas æreas Capitoli inaurasset. Primos inventores auri, sicut metallorum fere omnium, septimo volumine diximus. præcipuam gratiam huic materiæ fuisse arbitror non colore, qui clarior in argento est magisque diei similis, ideo militaribus signis familiarior, quoniam longius fulget, manifesto errore eorum, qui colorem siderum placuisse in auro arbitrantur, cum in gemma aliisque rebus non sit præcipuus. nec pondere aut facilitate materiæ prælatum est ceteris metallis, cum cedat per utrumque plumbo, sed quia rerum uni nihil igne deperit, tuto etiam in incendiis rogisque. quin immo quo sæpius arsit, proficit ad bonitatem, aurique experimentum ignis est, ut simili colore rubeat ignescatque et ipsum; obrussam vocant. primum autem bonitatis argumentum quam difficillime accendi. præterea mirum, prunæ violentissimi ligni indomitum palea citissime ardescere atque, ut purgetur, cum plumbo coqui. altera causa pretii maior, quod minimum usus deterit, cum argento, ære, plumbo lineæ præducantur manusque sordescant decidua materia. nec aliud laxius dilatatur aut numerosius dividitur , utpote cuius unciæ in septingenas quinquagenas pluresque bratteas quaternum utroque digitorum spargantur . crassissimæ ex iis Prænestinæ vocantur, etiamnum retinente nomen Fortunæ inaurato fidelissime ibi simulacro. proxima brattea quæstoria appellatur. Hispania striges vocat auri parvolas massas. super omnia solum in massa aut ramento capitur. cum cetera in metallis reperta igni perficiantur, hoc static aurum est consummatamque materiam suam protinus habet, cum ita invenitur . hæc enim inventio eius naturalis est; alia, quam dicemus, coacta. super cetera non robigo ulla, non ærugo, non aliud ex ipso, quod consumat bonitatem minuatve pondus. iam contra salis et aceti sucos, domitores rerum, constantia superat omnia, superque netur ac texitur lanæ modo vel sine lana. tunica aurea triumphasse Tarquinium Priscum Verrius docet; nos vidimus Agrippinam Claudi principis, edente eo navalis proelii spectaculum, adsidentem et indutam paludamento aureo textili sine alia materia. Attalicis vero iam pridem intexitur , invento regum Asiæ. Marmori et iis, quæ candefieri non possunt, ovi candido inlinitur, ligno glutini ratione conposita; leucophorum vocant. quid sit hoc aut quemadmodum fiat, suo loco docebimus. æs inaurari argento vivo aut certe hydrargyro legitimum erat, de quis dicemus illorum naturam reddentes. excogitata fraus est, namque æs cruciatur in primis accensumque restinguitur sale, aceto, alumine, postea exharenatur, an satis recoctum sit, splendore deprehendente, iterumque exhalatur igni, ut possit edomitum mixtis pumice, alumine, argento vivo inductas accipere bratteas. alumen et in purgando vim habet qualem esse diximus plumbo.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
