Plinius Maior, Naturalis Historia
Quæritur inter medicos, cuius generis aquæ sint utilissimæ. stagnantes pigrasque merito damnant, utiliores quæ profluunt existimantes, cursu enim percussuque ipso extenuari atque proficere; eoque miror cisternarum ab aliquis maxime probari. sed hi rationem adferunt, quoniam levissima sit imbrium, ut quæ subire potuerit ac pendere in aëre. ideo et nives præferunt nivibusque etiam glaciem, velut ad infinitum coacta subtilitate ; leviora enim hæc esse et glaciem multo leviorem aqua. horum sententiam refelli interest vitæ. in primis enim levitas illa deprehendi aliter quam sensu vix potest, nullo pæne momento ponderis aquis inter se distantibus. nec levitatis in pluvia aqua argumentum est subisse eam in cælum, cum etiam lapides subire appareat cadensque inficiatur halitu terræ, quo fit ut pluviæ aquæ sordium plurimum inesse sentiatur citissimeque ideo calefiat aqua pluvia. nivem quidem glaciemque subtilissimum elementi eius videri miror adposito grandinum argumento, e quibus pestilentissimum potum esse convenit. nec vero pauci inter ipsos e contrario ex gelu ac nivibus insaluberrimos potus prædicant, quoniam exactum sit inde quod tenuissimum fuerit. minui certe liquorem omnem congelatione deprehenditur et rore nimio scabiem fieri, pruina uredinem , cognatis et nivis causis. pluvias quidem aquas celerrime putrescere convenit minimeque durare in navigatione . Epigenes autem aquam, quæ septies putrefacta purgata sit, ait amplius non putrescere. nam cisternas etiam medici confitentur inutiles alvo duritia faucibusque, etiam limi non aliis inesse plus aut animalium, quæ faciunt tædium.item confitendum habent nec statim amnium utilissimas esse, sicuti nec torrentium ullius, lacusque plurimos salubres. quænam igitur et cuius generis aptissimæ? aliæ alibi. Parthorum reges ex Choaspe et Eulæo tantum bibunt; eæ quamvis in longinqua comitantur illos. sed horum placere, non quia sint amnes, apparet, quoniam neque e Tigri neque Euphrate neque e multis aliis bibunt. Limus aquarum vitium est. si tamen idem amnis anguillis scateat, salubritatis indicium habetur, sicuti frigoris tænias in fonte gigni. ante omnia autem damnantur amaræ et quæ sorbentem statim implent, quod evenit Troezene. nam nitrosas atque salmacidas in desertis Rubrum mare petentes addita polenta utiles intra duas horas faciunt ipsaque vescuntur polenta. damnantur in primis quæ fonte cænum faciunt quæque malum colorem bibentibus, refert et si vasa ærea inficiant aut si legumina tarde percocant, si liquatæ leniter terram relinquant decoctæque crassis obducant vasa crustis. est etiamnum vitium non fetidæ modo, verum omnino quicquam resipientis , iucundum sit illud licet gratumque et, ut sæpe, ad viciniam lactis accedens. aquam salubrem aëri quam simillimam esse oportet. unus in toto orbe traditur fons aquæ iucunde olentis in Mesopotamia Chabura; fabulæ rationem adferunt, quoniam eo Iuno perfusa sit. de cetero aquarum salubrium sapor odorve nullus esse debet. Quidam statera iudicant de salubritate, frustrante diligentia, quando perrarum est ut levior sit aliqua. certior subtilitas, inter pares meliorem esse quæ calefiat refrigereturque celerius. quin et haustam vasis portatis, ne manu pendeant, depositisque in humum tepescere adfirmant. ex quonam ergo genere maxime probabilis continget? puteis nimirum, ut in oppidis video constare, sed iis, quibus et exercitationis ratio crebro haustu continget et illa tenuitas colante terra. salubritati hæc satis sunt; frigori et opacitas necessaria utque cælum videant. super omnia una observation—eadem et ad perennitatem pertinet—, ut illa e vado exiliat vena, non e lateribus. nam ut tactu gelida sit, etiam arte contingit, si expressa in altum aut e sublimi deiecta verberatum corripiat aëra. in natando quidem spiritum continentibus frigidior sentitur eadem. Neronis principis inventum est decoquere aquam vitroque demissam in nives refrigerare; ita voluptas frigoris contingit sine vitiis nivis. omnem utique decoctam utiliorem esse convenit, item calefactam magis refrigerari, subtilissimo invento. vitiosæ aquæ remedium est, si decoquatur ad dimidias partes. aqua frigida ingesta sistitur sanguis. æstus in balineis arcetur, si quis ore teneat. quæ sint haustu frigidissimæ, non perinde et tactu esse, alternante hoc bono, multi familiari exemplo colligunt. Clarissima aquarum omnium in toto orbe frigoris salubritatisque palma præconio urbis Marcia est, inter reliqua deum munera urbi tributa. vocabatur hæc quondam Aufeia, fons autem ipse Pitonia. oritur in ultimis montibus Pælignorum, transit Marsos et Fucinum lacum, Romam non dubie petens. mox in specus mersa in Tiburtina se aperit, ita novem milibus passuum fornicibus structis perducta. primus eam in urbem ducere auspicatus est Ancus Marcius, unus e regibus, postea Q. Marcius Rex in prætura, rursusque restituit M. Agrippa. idem et Virginem adduxit ab octavi lapidis diverticulo duo milia passuum Prænestina via. iuxta est Herculaneus rivus, quem refugiens Virginis nomen obtinuit. horum amnium comparatione differentia supra dicta deprehenditur , cum quantum Virgo tactu præstat, tantum præstet Marcia haustu, quamquam utriusque iam pridem urbi periit voluptas, ambitione avaritiaque in villas ac suburbana detorquentibus publicam salutem. Non ab re sit quærendi aquas iunxisse rationem. reperiuntur in convallibus maxime et quodam convexitatis cardine aut montium radicibus. multi septentrionales ubique partes aquosas existimavere, qua in re varietatem naturæ aperuisse conveniat. in Hyrcanis montibus a meridiano latere non pluit; ideo silvigeri ab aquilonis tantum parte sunt. at Olympus, Ossa, Parnasus, Appenninus, Alpes undique vestiuntur amnibusque perfunduntur, aliqui ab austro, sicut in Creta Albi montes. nihil ergo in his perpetuæ observationis iudicabitur. Aquarum sunt notæ iuncus et herba, de qua dictum est, multumque alicui loco pectore incubans rana. salix enim erratica et alnus aut vitex aut harundo aut hedera sponte proveniunt et conrivatione aquæ pluviæ in locum humiliorem e superioribus defluentis, augurio fallaci, certiore multo nebulosa exhalatione ante ortum solis longius intuentibus, quod quidam ex edito speculantur proni terram adtingente mento. est et peculiaris æstimatio peritis tantum nota, quam ferventissimo æstu secuntur dieique horis ardentissimis, qualis ex quoque loco repercussus splendeat. nam si terra sitiente umidior sit ille, indubitata spes promittitur. sed tanta oculorum intentione opus est, ut indolescant. quod fugientes ad alia experiment decurrunt. loco in altitudinemn pedum quinque defosso ollisque e figlino opere crudis aut peruncta pelvi ærea lanæ vellere cooperto lucernaque ardente concamarata frondibus, dein terra, si figlinum umidum ruptumve aut in ære sudor vel lucerna sine defect olei restincta aut etiam vellus lanæ madidum reperiatur, non dubie promittunt aquas. quidam et igni prius excocunt locum, tanto efficaciore vasorum argumento. Terra vero ipsa promittit candicantibus maculis aut tota glauci coloris. in nigra enim scaturigines non fere sunt perennes. figularis creta semper adimit spes, nec amplius puteum fodiunt coria terræ observantes, ut a nigra descendat ordo supra dictus. aqua semper dulcis in argillosa terra, frigidior in tofo. namque et hic probatur , dulces enim levissimasque facit et colando continet sordes. sabulum exiles limosasque promittit, glarea incertas venas, sed boni saporis, sabulum masculum et harena carbunculus certas stabilesque et salubres, rubra saxa optimas speique certissimæ, radices montium saxosæ et silex hoc amplius rigentes. oporteat autem fodientibus umidiores adsidue respondere glæbas faciliusque ferramenta descendere. depressis puteis sllpurata vel aluminosa occurrentia putearios necant. experimentum huius periculi est demissa ardens lucerna si extinguatur; tunc secundum puteum dextra ac sinistra fodiuntur æstuaria, quæ graviorem illum halitum recipiant. fit et sine his vitiis altitudine ipsa gravior aër, quem emendant adsiduo linteorum iactatu eventilando. cum ad aquam ventum est, sine harenato opus surgit, ne venæ obstruantur. Quædam aquæ vere statim incipiente frigidiores sunt, quarum non in alto origo est—hibernis enim constant imbribus—, quædam a canis ortu, sicut in Macedoniæ Pella utrumque. ante oppidum enim incipiente æstate frigida est palustris, dein maximo æstu in excelsioribus oppidi riget. hoc et in Chio evenit simili ratione portus et oppidi. Athenis Enneacrunos nimbosa æstate frigidior est quam puteus in lovis horto, at ille siccitatibus riget.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
