Plinius Maior, Naturalis Historia
Lanæ habent et cum ovis societatem simul fronti inpositæ contra epiphoras. non opus est eas in hoc usu radicula esse curatas neque aliud quam candidum ex ovo infundi ac pollinem turis. Ova per se infuso candido oculis epiphoras cohibent urentesque refrigerant—quidam cum croco præferunt— et pro aqua miscentur collyriis; infantibus vero contra lippitudines, ut vix aliud, remedio sunt butyro admixto recenti. eadem cum oleo trita ignes sacros leniunt betæ foliis superinligatis. candido ovorum in oculis et pili reclinantur Hammoniaco trito admixtoque et vari in facie cum pineis nucleis ac melle modico. ipsa facies inlita sole non uritur. ambusta aquis si statim ovo occupentur, pusulas non sentiunt—quidam admiscent farinam hordeaciam et salis parum—, ulceribus vero ex ambusto cum candido ovorum tostum hordeum et suillo adipe mire prodest. eadem curatione ad sedis vitia utuntur, infantibus quidem etiam si quid ibi procidat ; ad pedum rimas ovorum candido decocto cum cerussæ denariorum II pondere, pari spumæ argenti, murræ exiguo, dein vino; ad ignem sacrum candido ovorum ternum cum amylo. aiunt et vulnera candido glutinari calculosque pelli. —Lutea ovorum cocta, ut indurescant, admixto croco modice, item melle, ex lacte mulieris inlita dolores oculorum mitigant, vel cum rosaceo et mulso lana oculis inposita, vel cum trito apii semine ac polenta in mulso inlita. prodest et tussientibus per se luteum devoratum liquidum ita, ut dentibus non attingatur, thoracis destillationibus , faucium scabritiæ. privatim contra hæmorrhoidas morsui inlinitur sorbeturque crudum. prodest et renibus, vesicæ rosionibus exulcerationibusque. cruenta excreantibus v ovorum lutea in vini hemina cruda sorbentur , dysintericis cum cinere putaminis sui et papaveris suco ac vino. dantur coeliacis cum uvæ passæ pinguis pari pondere et malicorii per triduum æquis portionibus, et alio modo lutea ovorum III, lardi veteris et mellis quadrantibus, vini veteris cyathis III, trita ad crassitudinem mellis et, cum opus sit, abellanæ nucis magnitudine ex aqua pota, item ex oleo fricta terna, totis ovis pridie maceratis in aceto; sic et lientericis, sanguinem autem reicientibus cum III cyathis musti. utuntur isdem ad liventia, si vetustiora sint, cum bulbis ac melle. sistunt et menses mulierum cocta et e vino pota, inflationes quoque vulvæ cruda cum oleo ac vino inlita. utilia sunt et cervicis doloribus cum anserino adipe et rosaceo, sedis etiam vitiis indurata igni, ut calore quoque prosint, et condylomatis cum rosaceo; item ambustis durata in aqua, mox in pruna putaminibus exustis, tum lutea ex rosaceo inlinuntur. fiunt et tota lutea, quæ vocant sitista, cum triduo incubita tolluntur. stomachum dissolutum confirmant pulli ovorum cum gallæ dimidio ita, ne ante II horas alius cibus sumatur. dant et dysintericis pullos in ipso ovo decoctos admixta vini austeri hemina et pari modo olei polentæque.—Membrana putamini detracta sive crudo sive cocto labrorum fissuris medetur, putaminis cinis in vino potus sanguinis eruptionibus. comburi sine membrana oportet. sic fit et dentifricium. idem cinis et mulierum menses cum murra inlitus sistit. firmitas putaminum tanta est, ut recta nec vi nec pondere ullo frangantur nec nisi paulum inflexa rotunditate.— Tota ova adiuvant partum cum ruta et aneto et cumino pota e vino. scabiem corporum ac pruritum oleo et cedria mixtis tollunt, ulcera quoque umida in capite cyclamino admixta. ad puris et sanguinis excreationes ovum crudum cum porri sectivi suco parique mensura mellis Græci calefactum hauritur. dantur et tussientibus cocta et trita cum melle et cruda cum passo oleique pari modo. infunduntur et virilitatis vitiis singula cum ternis cyathis passi amylique semuncia a balneis; adversus ictus serpentium cocta tritaque adiecto nasturtio inlinuntur.— Cibo quot modis iuvent, notum est, cum transmeent faucium tumorem calfactuque obiter foveant. nullus est alius cibus, qui in ægritudine alat neque oneret simulque vim potus et cibi habeat. maceratorum in aceto molliri diximus putamen ; talibus cum farina in panem subactis coeliaci recreantur. quidam ita resoluta in patinis torrere utilius putant, quo genere non alvos tantum, sed et menses feminarum sistunt, aut, si maior sit impetus, cruda cum farina et aqua hauriuntur. et per se Iutea ex iis decocuntur in aceto, donec indurescant, iterumque cum trito pipere torrentur ad cohibendas alvos. fit et dysintericis remedium singulare ovo effuso in fictile novum eiusdemque ovi mensura, ut paria sint omnia, melle, mox aceto, item oleo confusis crebroque permixtis; quo fuerint ea excellentiora, hoc præsentius remedium erit. alii eadem mensura pro oleo et aceto resinam adiciunt rubentem vinumque ; et alio modo temperant, olei tantum mensura pari pineique corticis II sexagensimis denarii, una eius quod rhum diximus, mellis obolis v simul decoctis, ita ut cibus alius post IIII horas sumatur. torminibus quoque multi medentur ova bina cum alii spicis IIII una terendo vinique hemina calefaciendo atque ita potui dando. et, ne quid desit ovorum gratiæ, candidum ex iis admixtum calci vivæ glutinat vitri fragmenta; vis vero tanta est, ut lignum perfusum ovo non ardeat ac ne vestis quidem contacta aduratur. de gallinarum autem ovis tantum locuti sumus, cum et reliquarum alitum restent, magnæ utilitatis, sicut suis locis dicemus. Præterea est ovorum genus in magna fama Galliarum , omissum Græcis. angues enim numerose convoluti salivis faucium corporumque spumis artifici conplexu glomerant ; urinum appellatur. Druidæ sibilis id dicunt in sublime iactari sagoque oportere intercipi, ne tellurem attingat; profugere raptorem equo, serpentes enim insequi, donec arceantur amnis alicuius interventu; experimentum eius esse, si contra aquas fluitet vel auro vinctum ; atque, ut est Magorum sollertia occultandis fraudibus sagax, certa luna capiendum censent, tamquam congruere operationem eam serpentium humani sit arbitrii. vidi equidem id ovum mali orbiculati modici magnitudine, crusta cartilagineis velut acetabulis bracchiorum polypi crebris insigne. Druidis ad victorias litium ac regum aditus mire laudatur, tantæ vanitatis, ut habentem id in lite in sinu equitem R. e Vocontiis a divo Claudio principe interemptum non ob aliud sciam. hic tamen conplexus anguium et frugifera eorum concordia in causa videtur esse, quare exteræ gentes caduceum in pacis argumentis circumdata effigie anguium fecerint; neque enim cristatos esse in caduceo mos est. De anserum ovis magnæ utilitatis ipsoque ansere dicturi hoc in volumine debemus honorem et Commageno, clarissimæ rei. fit ex adipe anserum—alioqui celeberrimi usus, set ad hoc in Commagene Syriæ parte —cum cinnamo, casia, pipere albo, herba quæ Commagene vocatur , obrutis nive vasis, odore iucundo, utilissimum ad perfrictiones, convulsiones, cæcos aut subitos dolores omniaque, quæ acopis curantur, unguentumque pariter et medicamentum est. fit et in Syria alio modo, avium adipe curato ut dicemus, additis erysisceptro, xylobalsamo, phoenice, item tuso calamo singulorum pondere quod sit adipis, in vino bis aut ter subfervefacto. fit autem hieme, quoniam æstate non glaciat nisi accepta cera. multa præterea remedia sunt ex ansere, quod miror æque quam in capris, namque anser corvusque ab æstate in autumnum morbo conflictari dicuntur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
