Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 28, cap. 3

Hominum monstrificas naturas et veneficos aspectus diximus in portentis gentium et multas animalium proprietates, quæ repeti supervacuum est. quorundam hominum tota corpora prosunt, ut ex iis familiis, quæ sunt terrori serpentibus, tactu ipso levant percussos suctuve modo, quorum e genere sunt Psylli Marsique et qui Ophiogenes vocantur in insula Cypro, ex qua familia legatus Euagon nomine a consulibus Romæ in dolium serpentium coniectus experimenti causa circummulcentibus linguis miraculum præbuit. signum eius familiæ est, si modo adhuc durat, vernis temporibus odoris virus. atque eorum sudor quoque medebatur, non modo saliva. nam in insula Nili Tentyri nascentes tanto sunt crocodilis terrori , ut vocem quoque eorum fugiant, horum omniumn generum insita repugnantia interventum quoque mederi constat, sicuti adgravari vulnera introitu eorum, qui umquam fuerint serpentium canisve dente læsi. iidem gallinarum incubitus, pecorum fetus abortu vitiant ; tantum remanet virus ex accepto semel malo, ut venefici fiant venena passi. remedio est ablui prius manus eorum aquaque illa eos, quibus medearis, inspergi. rursus a scorpione aliquando percussi numquam postea a crabronibus, vespis apibusve feriuntur. minus miretur hoc qui sciat, vestem a tineis non attingi, quæ fuerit in funere, serpentes ægre præterquam læva manu extrahi.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑