Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 26, cap. 3

Durabat tamen antiquitas firm magnasque confessæ rei vindicabat reliquias, donec Asclepiades ætate Magni Pompei orandi magister nec satis in arte ea quæstuosus , ut ad alia quam forum sagacis ingenii, huc se repente convertit atque, ut necesse erat homini qui nec id egisset nec remedia nosset oculis usuque percipienda, torrenti ac meditata cotidie oratione blandiens omnia abdicavit totamque medicinam ad causas revocando coniecturæ fecit, quinque res maxume communium auxiliorum professus, abstinentiam cibi, alias vini, fricationem corporis, ambulationem, gestationes, quæ cum unusquisque semet ipsum sibi præstare posse intellegeret, faventibus cunctis, ut essent vera quæ facillima erant, universum prope humanum genus circumegit in se non alio modo quam si cælo demissus advenisset. Trahebat præterea mentes artificio inani, alias vinum promittendo ægris dandoque tempestive, iam frigidam aquam et, quoniam causas morborum scrutari prius Herophilus instituerat, vini rationem inlustraverat Cleophantus apud priscos, ipse cognominari se frigida danda præferens, ut auctor est M. Varro. alia quoque blandimenta excogitabat, iam suspendendo lectulos, quorum iactatu aut morbos extenuaret aut somnos adliceret, iam balneas avidissima homninum cupidine instituendo et alia multa dictu grata atque iucunda, magna auctoritate nec minore fama, cum occurrisset ignoto funeri, relato homine ab rogo atque servato, ne quis levibus momentis tantam conversionem factam existimet. id solum possumus indignari, unum hominem e levissima gente, sine opibus ullis orsum, vectigalis sui causa repente leges salutis humano generi dedisse, quas tamen postea abrogavere multi. Asclepiaden adiuvere multa in antiquorum cura nimis anxia et rudia, ut obruendi ægros veste sudoresque omni modo ciendi, nunc corpora ad ignes torrendi solesve adsiduo quærendi in urbe nimbosa, immo vero tota Italia imbrici- trice, tum primum pensili balinearum usu ad infinitum blandiente. præterea in quibusdam morbis mnedendi cruciatus detraxit, ut in anginis, quas curabant in fauces organo demisso. damnavit merito et vomitiones tune supra modum frequentes. arguit et medicamentorum potus stomacho inimicos, quod est magna ex parte verum. itaque nos in primis quæ sunt stomacho utilia signamus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑