Plinius Maior, Naturalis Historia
Nec bestiarum solum ad nocendum scelera sunt, sed interim aquarum quoque ac locorum. in Germania trans Rhenum castris a Germanico Cæsare promotis maritimo tractu fons erat aquæ dulcis solus, qua pota intra biennium dentes deciderent compagesque in genibus solverentur . stomacacen medici vocabant et scelotyrben ea mala. reperta auxilio est herba, quæ appellatur Britannica , non nervis modo et oris malis salutaris, sed contra anginas quoque et contra serpentes. folia habet oblonga nigra, radicem nigram. sucus eius exprimitur et e radice. florem vibones vocant, qui collectus, priusquam tonitrum audiatur, et devoratus securos in totum annum a metu anginæ præstat. Frisi, gens tum fida in qua castra erant, monstravere illam. mirorque nominis causam, nisi forte confines oceano Britanniæ veluti propinquæ dicavere. non enim inde appellatam, quoniam ibi plurima nasceretur, certum est etiam tum Britannia libera. Fuit quidem et hic quondam ambitus nominibus suis eas adoptandi, ut docebimus fecisse reges. tanta res videbatur herbam invenire, vitam iuvare, nunc fortassis aliquis curam hanc nostram frivolam quoque existimaturis ; adeo deliciis sordent etiam quæ ad salutem pertinent. auctores tamen, quarum inveniuntur, in primis celebrari par est effectu earum digesto in genera morborum. qua quidem in reputatione misereri sortis humanæ subit, præter fortuita casusque et quæ nova omnis hora excogitat , milia morborum singulis mortalium timenda. Qui gravissimi ex his sint, discernere stultitiæ prope videri possit, cum suus cuique ac præsens quisque atrocissimus videatur. et de hoc tamen iudicavere ævi experimenta, asperrimi cruciatus esse calculorum a stillicidio vesicæ, proximum stomachi, tertium eorum, quæ in capite doleant, non ob alios fere morte conscita. A Græcis et noxias herbas demonstratas miror equidem, nec venenorum tantum, quoniam ea condicio vitæ est, ut mori plerumque etiam optumis portus sit, tradatque M. Varro, Servium Clodium equitem Romanum magnitudine doloris in podagra coactum veneno crura perunxisse et postea caruisse sensu omni æque quam dolore in ea parte corporis. sed quæ fuit venia monstrandi qua mentes solverentur, partus eliderentur, multaque similia? ego nec abortiva dico ac ne amatoria quidem, memor Lucullum imperatorem clarissimum amatorio perisse, nec alia magica portenta, nisi ubi cavenda sunt aut coarguenda, in primis fide eorum damnata. satis operæ fuerit abundeque præstatum vitæ salutares dixisse, .... ac postea inventas.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
