Plinius Maior, Naturalis Historia
Crassus Dives primus argento auroque folia imitatus ludis suis coronas dedit, accesseruntque et lemnisci , quos adici ipsarum coronarum honor erat, propter 5 Etruscas, quibus iungi nisi aurei non debebant. purl diu fuere hi; cælare eos primus instituit P. Claudius Pulcher bratteasque etiam philyræ dedit. Semper tamen auctoritas vel ludicro quæsitarum fuit. namque ad certamina in circum per ludos et ipsi descendebant et servos suos equosque mittebant. inde illa XII tabularum lex: qui coronam parit ipse pecuniave eius, virtutis suæ ergo duitor ei. quam servi equive meruissent, pecunia partam lege dici nemo dubitavit . quis ergo honos? ut ipsi mortuo parentibusque eius, dum intus positus esset forisve ferretur, sine fraude esset inposita. alias in usu promiscuo ne ludicræ quidem erant, ingensque et hinc severitas. L. Fulvius argentarius bello Punico secundo cum corona rosacea interdiu e pergula sua in forum prospexisse dictus ex auctoritate senatus in carcerem abductus non ante finem belli emissus est. P. Munatius cum demptam Marsuæ coronam e floribus capiti suo inposuisset, atque ob id duci eum in vincula triumviri iussissent, appellavit tribunos plebei, nec intercessere illi, aliter quam Athenis, ubi comissabundi iuvenes ante meridiem conventus sapientium quoque doctrinæ frequentabant. apud nos exemplum licentiæ huius non est aliud quam filia divi Augusti, cuius luxuria noctibus coronatum Marsuam litteræ illius dei gemunt. Florum quidem populus Romanus honorem Scipioni tantum habuit. Serapio cognominabatur propter similitudinem suarii cuiusdam negotiatoris. obierat in tribunatu plebei admodum gratus dignusque Africanorum familia, nec erat in bonis funeris inpensa. asses ergo contulit populus ac funus elocavit, quaque præferebatur, flores e prospectu omni sparsit. Et iam tunc coronæ deorum honos erant et larum publicorum privatorumque ac sepulchrorum et manium, summaque auctoritas pactili coronæ, ut in Saliorum sacris invenimus sollemnes cenæ. transiere deinde ad rosaria, eoque luxuria processit, ut non esset gratia nisi mero folio sutilibus , mox petitis ab India aut ultra Indos. lautissimum quippe habetur e nardi folio eas dari aut veste Serica versicolori, unguentis madida. hunc habet novissime exitum luxuria feminarum. Et apud Græcos quidem de coronis privatim scripserunt Mnesitheus atque Callimachus medici, quæ nocerent capiti, quoniam et in hoc est aliqua valitudinis portio, in potu atque hilaritate præcipue odorum vi subrepente fallaciter. scelerata Cleopatræ sollertia. namque in apparatu belli Actiaci gratificationem ipsius reginæ Antonio timente nec nisi prægustatos cibos sumente fertur pavore eius lusisse extremis coronæ floribus veneno inlitis ipsaque capiti inposita; mox procedente hilaritate invitavit Antonium, ut coronas biberent. quis ita timeret insidias? ergo concerptam in scyphum incipienti haurire opposita manu: en ego sum, inquit illa, Marce Antoni, quam tu nova prægustantium diligentia caves; adeo mihi, si possim sine te vivere, occasio aut ratio deest! inductam custodiam bibere iussit ilico expirantem . De floribus..... supra dictis scripsit Theophrastus apud Græcos; ex nostris autem inscripsere aliqui libros anthologicon, flores vero persecutus est nemo, quod equidem inveniam. nec nos nunc scilicet coronas nectemus —id enim frivolum est—, sed de floribus quæ videbuntur digna memorabimus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
