Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 20, cap. 3

Cucurbita quoque silvestris invenitur, σομφὸς a Græcis appellata, intus inanis, unde et nomen, digitali crassitudine, non nisi in saxosis nascens. huius conmanducatæ sucus stomacho admodum prodest. Colocynthis vocatur alia, ipsa plena semine, sed minor quam sativa. utilior pallida quam herbacea. arefacta per se inanit alvum. infusa quoque clysteribus intestinorum omnibus vitiis medetur et renium et lumborum et paralysi. eiecto semine aqua mulsa in ea decoquitur ad dimidias; sic tutissimo infunduntur oboli quattuor. prodest stomacho et farinæ aridæ pilulis cum decocto melle sumptis. in morbo regio semina eius VII sumuntur et protinus aqua mulsa. carnes eius cum absinthio ac sale dentium dolorem tollunt, sucus vero cum aceto calefactus mobiles sistit. item spinæ et lumborum ac coxendicum dolores, cum oleo si infricetur. præterea, mirum dictu, semina eius, si fuerint pari numero, in linteo adalligata febribus liberare dicuntur, quas Græci periodicas vocant. sativæ quoque derasæ sucus tepefactus auribus medetur; caro eius interior sine semine clavis pedum et suppurationibus, quæ Græci vocant ἀποστήματα. decoctæ autem universæ sucus dentium motus stabilit et dolores inhibet; vinum cum ea fervefactum oculorum etiam impetus. folia eius cum recentibus cupressi contusa et inposita, ipsa quoque tosta in argilla ac trita cum adipe anseris vulneribus medetur. nec non ramentis corticis recentis podagras refrigerat et ardores capitis, infantium maxime, et ignes sacros vel iisdem strigmentis inpositis vel seminibus. sucus ex strigmentis inlitus cum rosaceo et aceto febrium ardores refrigerat. aridæ cinis inpositus mire combusta sanat. Chrysippus medicus damnabat eas in cibis, sed omnium consensu stomacho utilissimæ iudicantur et interaneorum vesicarumque exulcerationibus. Est et rapo vis medica. perniones fervens inpositum sanat, item frigus pellit e piedibus. aqua decocti eius fervens podagris etiam frigidis medetur, et crudum tusum cum sale cuicumque vitio pedum. semen inlitum et potum in vino contra serpentes et toxica salutare esse proditur, a multis vero antidoti vim habere in vino et oleo. Democritus in totum ea abdicavit in cibis propter inflationes , Diocles magnis laudibus tulit, etiam venerem stimulari ab iis professus, item Dionysius, magisque si eruca condirentur; tosta quoque articulorum dolori cum adipe prodesse. Silvestre rapum in arvis maxime nascitur, fruticosum , semine candido , duplo maiore quam papaver. hoc ad levigandam cutem in facie totoque corpore utuntur mixtafarina pari mensura ervi, hordei et tritici et lupini. radix ad omnia inutilis.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑