Plinius Maior, Naturalis Historia
Simile est et quod in Cyrenaica provincia vocant misy, præcipuum suavitate odoris ac saporis, sed carnosius, et quod in Threcia iton et quod in Græcia geranion. De tuberibus hæc traduntur peculiariter: cum fuerint imbres autumnales ac tonitrua crebra, tune nasci et maxime tonitribus, nec ultra annum durare, tenerrima autem verno esse. quibusdam locis acceptatantum riguis feruntur, sicut Mytilenis negant nasci nisi exundatione fluminum invecto semine ab Tiaris. est autem is locus, in quo plurima nascuntur. Asiæ nobilissima circa Lampsacum et Alopeconnesum, Græciæ vero circa Elim. Sunt et in fungorum genere Græcis dicti pezicæ, qui sine radice ant pediculo nascuntur. Ab his proximum dicetur auctoritate clarissimum laserpicium, quod Græci silphion vocant, in Cyrenaica provincia repertum, cuius sucus laser vocatur, magnificum in usu medicamentisque et ad pondus argentei denarii repensum. multis iam annis in ea terra non invenitur, quoniam publicani, qui pascua conducunt, maius ita lucrum sentientes depopulantur pecorum pabulo. unus omnino caulis nostra memoria repertus Neroni principi missus est. si quando incidit pecus in spem nascentis, hoc deprehenditur signo: ove, cum comederit, dormiente protinus , capra sternuente crebrius. diuque iam non aliud ad nos invehitur laser, quam quod in Perside aut Media et Armenia nascitur large, sed multo infra Cyrenaicum, id quoque adulteratum cummi aut sacopenio aut faba fracta; quo minus omittendum videtur C. Valerio M. Herennio cos. Cyrenis advecta Romam publice laserpicii pondo XXX, Cæsarem vero dictatorem initio belli civilis inter aurum argentumque protulisse ex ærario laserpicii pondo MD. Id apud auctores Græciæcertissimos invenimus natum imbre piceo repente madefacta tellure circa Hesperidum hortos Syrtimque maiorem septem annis ante oppidum Cyrenarum, quod conditum est urbis nostræ anno CXLIII, vim autem illam per IIIIstadium Africæ valuisse. in ea laserpicium gigni solitum, rem feram ac contumacem et, si coleretur, in deserta fugientem, radice multa crassaque, caule ferulaceo ac simili crassitudine. huius folia maspetum vocabant, apio maxime similia. semen erat foliaceum, folium ipsum vere deciduum. vesci pecora solita primoque purgari, mox pinguescere, care mirabilem in modum iucunda. post folia amissa caule ipso et homines vescebantur *modis omnibus* decocto, elixo assoque, eorum quoque corpora XL primis diebus purgante*. sucus duobus modis capiebatur, e radice atque caule, et hæc duo erant nomina, rhizias atque caulias, vilior illo ac putrescens . radici cortex niger. ad mercis adulteria sucum ipsum in vasa coiectum admixto furfure subinde concutiendo ad maturitatem perducebant, ni ita fecissent, putrescentem . argumentum erat maturitatis colos siccitasque sudore finito. alii tradunt laserpicii radicem fuisse maiorem cubitali, tuberque in ea supra terram. hoc inciso profluere solitum sucum ceu lactis, supernato caule, quem magydarim vocarunt. folia aurei coloris pro semine fuisse, cadentia a canis ortu austro flante. ex his laserpicium nasci solitum, annuo spatio et radice et caule consummantibus sese. hi et circumfodi solitum prodidere, nec purgari pecora, sed ægra sanari aut protinus mori, quod in paucis accidere. Persico silphio prior opinio congruit. Alterum genus eius est, quod magydaris vocatur, tenerius et minus vehemens, sine suco, quod circa Syriam nascitur, non proveniens in Cyrenaica regione. gignitur et in Parnaso monte copiosum, quibusdam laserpicium. vocantibus per quæ omnia adulteratur rei saluberrimæ utilissimæque auctoritas. probatio sinceri prima in colore modice rufo et, cum frangatur, intus candido , mox tralucente gutta quæque saliva celerrime liquescat. usus in multis medicaminibus. Sunt etiamnum duo genera non nisi sordido nota volgo, cum quæstu multum polleant, in primis rubia, tinguendis lanis et coriis necessaria. laudatissima Italica et maxime suburbana, et omnes pæne provinciæ scatent ea. sponte provenit seriturque, similitudine erviliæ, verum spinosisfoliis et caule. geniculatus hic est quinis circa articulos in orbe foliis. semen eius rubrum, postremo nigrum, radix rubra est. quos in medicina usushabeat dicemus suo loco. At quæ vocatur radicula lavandis demum lanis sucum habet, mirum quantum conferens candori mollitiæque . nascitur sativa ubique, sed sponte præcipua in Asia Syriaque, saxosis et asperis locis, trans Euphraten tamen laudatissima, caule ferulaceo, tenui et ipso, cibis indigenarum expetito et unguentis, quicquid sit cum quo decoquatur, folio oleæ. struthion Græci vocant. floret æstate, grata aspectu, verum sine odore, spinosæ caule lanuginis. semen ei nullum, radix magna, quæ conciditur ad quer dictum est usum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
