Plinius Maior, Naturalis Historia
Iugum vocabatur, quod uno iugo boum in die exarari posset; actus, in quo boves agerentur cum aratro uno impetu iusto. hic erat CXX pedum duplicatusque in longitudinem iugerum faciebat. dona amplissima imperatorum ac fortium civium quantum quis uno die plurimum circumaravisset, item quartarii farris aut heminæ, conferente populo. cognomina etiam prima inde: Pilumni, qui pilum pistrinis invenerat, Pisonis a pisendo, iam Fabiorum , Lentulorum, Ciceronum, ut quisque aliquod optime genus sereret. Iuniorum e familia Bubulcum nominarunt, qui bubus optime utebatur. quin et in sacris nihil religiosius confarreationis vinculo erat, novæque nuptæ farreum præferebant. agrum male colere censorium probrum iudicabatur, atque, ut refert Cato, cum virum bonum laudantes bonum agricolam bonumque colonum dixissent, amplissime laudasse existimabantur. hinc et locupletes dicebant loci, hoc est agri, plenos. pecunia ipsa a pecore appellabatur. etiam nunc in tabulis censoriis pascua dicuntur omnia, ex quibus populus reditus habet, quia diu hoc solum vectigal fuerat. multatio quoque non nisi ovium boumque inpendio dicebatur, non omittenda priscarum legum benivolentia: cautum quippe est, ne bovem prius quam ovem nominaret, qui indiceret multam. ludos boum causa celebrantes Bubetios vocabant. Servius rex ovium boumque effigie primum æs signavit. frugem quidem aratro quæsitam furtim noctu pavisse ac secuisse puberi XII tabulis capital erat, suspensumque Cereri necari iubebant gravius quam in homicidio convictum, inpubem prætoris arbitratu verberari noxiamve duplionemve decerni. iam distinctio honosque civitatis ipsius non aliunde erat. rusticæ tribus laudatissimæ eorum, qui rura haberent, urbanæ vero, in quas transferri ignominia esset, desidiæ probro. itaque quattuor solæ erant, a partibus urbis, in quis habitabant, Suburana, Palatina, Collina, Esquilina. nundinis urbem revisitabant et ideo comitia nundinis habere non licebat, ne plebes rustica avocaretur. quies somnusque in stramentis erat. gloriam denique ipsam a farris honore adoriam appellabant. equidem ipsa etiam verba priscæ significationis admiror; ita enim est in commentariis pontificum: Augurio canario agendo dies constituantur, priusquam frumenta vaginis exeant nec antequam in vaginas perveniant. Ergo his moribus non modo sufficiebant fruges Nulla provinciarum pascente Italiam, verum etiam annonæ vilitas incredibilis erat. Manius Marcius ædilis plebis primum frumentum populo in modios assibus datavit. L. Minucius Augurinus, qui Spurium Mælium coarguerat, farris pretium in trinis nundinis ad assem redegit undecimus plebei tribunus, qua de causa statua ei extra portam Trigeminam a populo stipe conlata statuta est. Seius in ædilitate assibus populo frumentum præstitit, quam ob causam et ei statuæ in Capitolio ac Palatio dicatæ sunt, ipse supremo die populi umeris portatus in rogum est. quo vero anno Mater deum advecta Romam est, maiorem ea æstate messem quam antecedentibus annis decem factam esse tradunt. M. Varro auctor est, cum L. Metellus in triumpho plurimos duxit elephantos, assibus singulis farris modios fuisse, item vini congios ficique siccæ pondo XXX, olei pondo X, carnis pondo XII. nec e latifundiis singulorum contingebat arcentium vicinos, quippe etiam lege Stolonis Licini incluso modo quingentorum iugerum , et ipso sua lege damnato, cum substituta filii persona amplius possideret. luxuriantis iam rei p. fuit ista mensura. Mani quidem Curi post triumphos inmensumque terrarum adiectum imperio nota contio est: perniciosum intellegi civem, cui septem iugera non essent satis. hæc autem mensura plebei post exactos reges adsignata est. quænam ergo tantæ ubertatis causa erat? ipsorum tunc manibus imperatorum colebantur agri, ut fas est credere, gaudente terra vomere laureato et triumphali aratore, sive illi eadem cura semina tractabant, qua bella, eademque diligentia arva disponebant, qua castra, sive honestis manibus omnia lætius proveniunt, quoniam et curiosius fiunt. serentem invenerunt dati honores Serranum , unde ei et cognomen. aranti quattuor sua iugera in Vaticano, quæ prata Quintia appellantur, Cincinnato viator attulit dictaturam et quidem, ut traditur, nudo, plenoque nuntius morarum: Vela corpus, inquit, ut perferam senatus populique Romani mandata. tales tum etiam viatores erant, quod ipsum nomen inditum est subinde ex agris senatum ducesque arcessentibus. at nunc eadem illa vincti pedes, damnatæ manus inscriptique vultus exercent, non tam surda tellure, quæ parens appellatur colique dicitur et ipso honore his absumpto, ut non invita ea et indignante credatur id fieri. et nos miramur ergastulorum non eadem emolumenta esse, quæ fuerint imperatorum! Igitur de cultura agri præcipere principale fuit etiam apud exteros, siquidem et reges fecere, Hiero, Philometor, Attalus, Archelaus, et duces, Xenophon et Poenus etiam Mago, cui quidem tantum honorem senatus noster habuit Carthagine capta, ut, cum regulis Africæ bibliothecas donaret, unius eius duodetriginta volumina censeret in Latinam linguam transferenda, cum iam M. Cato præcepta condidisset, peritisque Punicæ dandum negotium, in quo præcessit omnes vir clarissimæ familiæ D. Silanus. sapientiæ vero auctores et carminibus excellentes quique alii illustres viri conposuissent, quos sequeremur, prætexuimus hoc in volumine, non in grege nominando M. Varrone, qui LXXXI vitæ annum agens de ea re prodendum putavit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
