Plinius Maior, Naturalis Historia
Oliva constat nucleo, oleo, came, amurca. sanies hæc est eius amara; fit ex aquis, ideo siccitatibus minima, riguis copiosa. suus quidem olivæ sucus oleum est, idque præcipue ex inmaturis intellegitur, sicut in omphacio docuimus . augetur oleum ab arcturi exortu in a. d. XVI kal. Oct., postea nuclei increscunt et caro. tum si etiam copiosi imbres accessere, vitiatur oleum in amurcam. huius color olivam cogit nigrescere, ideoque incipiente nigritia minimum amurcæ, ante eam nihil est. error hominum falsus existimantium maturitatis initium quod est vitii proximum, deinde quod oleum crescere olivæ came arbitrantur, cum sucus omnis in corpus abeat lignumque intus grandescat. ergo tum maxime rigantur; quod ubi cura multisve imbribus accidit , oleum absumitur nisi consecuta serenitate quæ corpus extenuet. omnino enim, ut Theophrasto placet, et olei causa calor est, quare in torcularibus etiam ac cellis multo igni quæritur. tertia est culpa in parsimonia, quoniam propter inpendium decerpendi expectatur ut decidant olivæ. qui medium temperamentum in hoc servant, perticis decutiunt cum iniuria arborum sequentisque anni damno. quippe olivantibus lex antiquissima fuit: oleam ne stringito neve verberato. qui cautissime agunt, harundine levi ictu nec adversos percutiunt ramos. sic quoque alternare fructus cogitur decussis germinibus, nec minus si expectetur ut cadant ; hærendo enim ultra suum tempus absumunt venientibus alimentum et detinent locum. argumentum est quod nisi ante favonium collectæ novas vires resumunt et difficilius cadunt. Primæ ergo ab autumno colliguntur vitio operæ, non naturæ, posia cui plurimum carnis, mox orchites cui olei, post radius. has enim ocissime occupatas, quia sunt tenerrimæ, amurca cogit decidere. differuntur vero etiam in Martium mensem callosæ, contra umorem pugnaces ob idque minimæ, Licinia, Cominia, Contia, Sergia, quam Sabini regiam vocant, non ante favonii adflatum nigrescentes, hoc est a. d. VI id. Feb. tunc arbitrantur eas maturescere, et quoniam probatissimum ex iis fiat oleum, accedere etiam ratio pravitati videtur feruntque frigore austeritatem fieri, sicut copiam maturitate, cum sit illa bonitas non temporis, sed generis tarde putrescentiun in amurcam. similis error collectam servandi in tabulatis nec prius quam sudet premendi , cum omni mora oleum decrescat, amurca augeatur. itaque vulgo non amplius senas libras singulis modiis exprimi dicunt. amurcæ mensuram nemo agit, quanto ea copiosior reperiatur in eodem genere diebus adiectis. omnino invictus error et publicus tumore olivæ crescere oleum existimandi , cum præsertim nec magnitudine copiam olei constare indicio sint quæ regiæ vocantur, ab aliis maiorinæ , ab aliis babbiæ, grandissimæ alioqui, minimo suco. et in Ægypto carnosissimis olei exiguum, Decapoli vero Syriæ perquam parvæ, nec cappari maiores, carne tamen commendantur . quam ob causam Italicis transmarinæ præferuntur in cibis, cum oleo vincantur, et in ipsa Italia ceteris Picenæ et Sidicinæ. sale illæ privatim condiuntur et ut reliquæ amurca sapave, nec non aliquæ oleo suo et sine arcessita commendatione puræ innatant, colymbades. franguntur eædem herbarumque viridium sapore condiuntur. fiunt et præcoques ferventi aqua perfusæ quamlibeat inmaturæ ; mirumque dulcem sucum olivas bibere et alieno sapore infici. purpureæ sunt et in iis, ut uvis, in nigrum colorem transeuntibus posiis . sunt et superbæ præter iam dicta genera. sunt et prædulces, per se tantum siccatæ uvisque passis dulciores, admodum raræ in Africa et circa Emeritam Lusitaniæ. oleum ipsum sale vindicatur a pinguitudinis vitio. cortice oleæ conciso odorem accipit. medicatio alias ut vino; palati gratia nulla est nec tam numerosa differentia: tribus ut plurimum bonitatibus distat. odor in tenui argutior, et is tamen etiam in optimo brevis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
