Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 14, cap. 3

Et hactenus publica sunt genera, cetera regionum locorumque aut ex iis inter se insitis mixta: si quidem Tuscis peculiaris est Tudernis, atque etiam nomen iis Florentiæ sopina, Arretio talpona et etesiaca et conseminia. talpona nigra candidum facit mustum. etesiaca fallax: quo plus tulit, hoc laudabilius fundit, mirumque, fecunditate pariter et bonitate cessat. conseminia nigra, vino minime durante, uva maxime, post XV dies quam ulla alia metitur, fertilis, set cibaria. buius folia sicuti labruscæ prius quam decidant sanguineo colore mutantur. evenit hoc et quibusdam aliis, pessimi geneeis argumento. itriola Vmbriæ Mevanatique et Piceno agro peculiaris est, Amiternino pumula. isdem bananica fallax est, adamant tamen eam. municipii suam Pompei nomine appellant, quamvis Clusinis copiosiorem ; municipii et Tiburtes appellavere, quamvis oleagineam nuper invenerint a similitudine olivæ. novissima hæc uvarum ad hoc tempus reperta est. vinaciolam soli noverunt Sabini, calventinam Gaurani. scio e Falerno agro tralatas vocari Falernas, celerrime ubique degenerantes. nec non Surrentinum genus fecere aliqui prædulci uva. capnios et et buconiates et tharrupia in Thurinis collibus non ante demetuntur quam gelaverit. Pariana gaudent Pisæ, Mutina Perusinia nigro acino, intra quadriennium albescente vino. mirum ibi cum sole circumagi uvam quæ ob id streptis vocatur, et in Italia Gallicam placere, trans Alpis vero Picenam. dixit Vergilius Thasias et Mareotidas et Lageas compluresque externas, quæ non reperiuntur in Italia. Sed sunt etiamnum insignes uva, non vino, ambrosia e duracinis, sine ullis vasis in vite servabilis — tanta est contra frigora, æstus tempestatesque firmitas, nec [orthampelos ] indiget arbore aut palis, ipsa se sustinens, non item dactylides digitali gracilitate —, columbinæ e racemosis , et magis purpureæ, cognomine bimammiæ, quando non racemos, sed uvas alias gerunt, item tripedanea, cui nomen a mensura est, item scripula passo acino et Rætica in maritimis Alpibus appellata, dissimilis laudatæ illi. namque hæc brevis, conferta acino, degener vino, sed cute omnium tenuissima, nucleo (quod chium vocant) uno ac minimo , acinum prægrandem unum alterumve habens. est et nigra Aminnea, cui Syriacæ nomen inponunt, item Hispana ignobilium probatissima. In pergulis vero seruntur escariæ appellatæ e duracinis , albæ, nigræ , et bumasti totidem coloribus, ac nondum dictæ Ægia et Rhodia et uncialis, velut a pondere acini, item picina, omnium nigerrima, et coronario naturæ lusu stephanitis, acinos foliis intercursantibus, et quæ forenses vocantur, celeres proventu, vendibiles aspectu, portatu faciles . contra damnantur etiam visu cinerea et rabuscula et asinusca, minus tamen caudas vulpium imitata alopecis. Alexandrina appellatur vitis circa Phalacram brevis, ramis cubitalibus, acino nigro fabæ magnitudine, nucleo molli et minimo, obliquis racemis prædulcibus, folio parvo et rotundo, sine divisuris. septem his annis in Narbonensis provinciæ AlbaHelvia inventa est vitis uno die deflorescens, ob id tutissima; carbunicam vocant, quam nunc tota provincia conserit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑