Plinius Maior, Naturalis Historia
Hæc est materia luxus e cunctis maxime supervacui . margaritæ enim gemmæque ad heredem tamen transeunt, vestes prorogant tempus: unguenta ilico expirant ac suis moriuntur horis. summa commendatio eorum ut transeuntem feminam odor invitet etiam aliud agentis. exceduntque quadringenos denarios libræ: tanti emitur voluptas aliena; etenim odorem qui gerit, ipse non sentit. si tamen et hæc aliqua differentia signanda sunt, in M. Ciceronis monumentis invenitur unguenta gratiora quæ terrain quam quæ crocum sapiant, quando etiam corruptissimo in genere magis tamen iuvat quædam ipsius vitii severitas. sed quosdam crassitudo maxime delectat, spissum appellantes, linique iam, non solum perfundi, gaudent. vidimus etiam vestigia pedum tingui, quod monstrasse M. Othonem Neroni principi ferebant, quæso ut qualiter sentiretur iuvaretque ab ea parte corporis? nec non aliquem e privatis audivimus iussisse spargi parietes balnearum unguento atque Gaium principem solia temperari ac, ne principale videatur hoc bonum, et postea quendam e servi; Neronis. maxime tamen mirum est hanc gratiam penetrasse et in castra; aquilæ certe ac signa, pulverulenta illa et cuspidibus horrida, unguuntur festis diebus, utinamque dicere possemus quis primus instituisset ! ita est nimirum: hac mercede corruptæ orbem terrarum devicere aquilæ. ista patrocinia quærimus vitiis, ut per hoc ius sub casside unguenta sumantur. Quando id primum ad Romanos penetraverit, non facile dixerim. certum est Antiocho rege Asiaque devictis, urbis anno DLXV, P. Licinium Crassum L. Iulium Cæsarem censores edixisse ne quis venderet unguenta exotica; sic enim appellavere. at Hercules iam quidam etiam in potus addunt, tantique est amaritudo, ut odore prodigo fruantur ex utraque parte corporis. L. Plotium, L. Planci bis consulis censorisque fratrem, proscriptum a triumviris in Salurnitana latebra unguenti odore proditum constat, quo dedecore tota absoluta proscriptio est: quis enim non merito iudicet perisse tales? Cetero terrarum omnium Ægyptus accommodatissima unguentis, ab ea Campania est copia rosæ.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
