Plinius Maior, Naturalis Historia
Peregrinæ et cerasi Persicæque et omnes quarum Græca nomina aut aliena, sed quæ ex iis incolarum numero esse coepere, dicentur inter frugiferas. in præsentia externas persequemur a salutari maxime orsi. Malus Assyria, quam alii Medicam vocant, venenis medetur . folium eius est unedonis intercurrentibus spinis. pomum ipsum alias non manditur, odore præcellit foliorum quoque, qui transit in vestes una conditus arcetque animalium noxia. arbor ipsa omnibus horis pomifera est, aliis cadentibus, aliis maturescentibus, aliis vero subnascentibus. temptavere gentes transferre ad sese propter remedii præstantiam fictilibus in vasis, dato per cavernas radicibus spiramento, qualiter omnia transitura longius seri aptissime transferrique meminisse conveniet, ut semel quæque dicantur . sed nisi apud Medos et in Perside nasci noluit. hæc est cuius grana Parthorum proceres incoquere diximus esculentis commendandi halitus gratia. nec alia arbor laudatur in Medis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
