Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 11, cap. 3

Insecta multi negarunt spirare, idque ratione persuadentes, quoniam viscera interiora nexus spirabilis non inessent. itaque vivere ut fruges arboresque, sed plurimum interesse, spiret aliquid an vivat. eadem de causa nec sanguinem iis esse, qui sit nullis carentibus corde atque iecore. sic nec spirare ea quibus pulmo desit. unde numerosa quæstionum series exoritur.iidem enim et vocem esse iis negant in tanto murmure apium, cicadarum sono, et alia quæ suis æstimabuntur locis. nam mihi contuenti semper suasit rerum natura nilil incredibile existimare de ea. nec video cur magis possint non trahere animam talia et vivere quam spirare sine visceribus, quod etiam in marinis docuimus quamvis arcente spiritum densitate et altitudine umoris. volare quidem aliqua et animatu carere in ipso spiritu viventia , habere sensum victus, generationis, operis atque etiam de futuro curam, et quamvis non sint membra quæ velut carina sensus invehant, esse tamen iis auditum, olfactum , gustatum, eximia præterea naturæ dona, sollertiam, animum, artem, quis facile crediderit? sanguinem non esse iis fateor sic ut terrestribus quidem, cunctis inter se similem: verum ut sæpiæ in mari sanguinis vires atramentum optineat , purpurarum generi infector ille sucus, sic et insectis quisquis est vitalis umor, hic erit sanguis. denique existimatio sua cuique sit: nobis propositum est naturas rerum manifestas indicare, non causas indagare dubias.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑