Plinius Maior, Naturalis Historia
Ex his quas novimus aquilæ maximus honos, maxima et vis. sex earum genera. Melanaë tos a Græcis dicta, eadem leporaria, minima magnitudine, viribus præcipua , colore nigricans, sola aquilarum fetus suos alit — ceteræ , ut dicemus, fugant —, sola sine clangore, sine murmuratione. conversatur autem in montibus, secundi generis pygargus in oppidis et in campis, albicante cauda. tertii morphnos , quam Homerus et percnum vocat, aliqui et plangum et anatariam , secunda magnitudine et vi; huic vita circa lacus. Phemonoe, Apollinis dicta filia, dentes esse ei prodidit, mutæ alias carentique lingua, eandem aquilarum nigerrimam, prominentiore cauda; consensit et Boeus. huius ingenium est et testudines raptas frangere e sublimi iaciendo, quæ fors interemit poetam Æschylum, prædictam fatis, ut ferunt, eius diei ruinam secura cæli fide caventem. quarti generis est percnopterus, eadem oripela rgus, vulturina specie, alis minimis, reliqua magnitudine antecellens, sed inbellis et degener, ut quam verberet corvus; eadem ieiunæ semper aviditatis et querulæ murmurationis. sola aquilarum exanima fert corpora; ceteræ, cum occidere, considunt. hæc facit, ut quintum genus γνήσιον vocetur velut verum solumque incorruptæ originis, media magnitudine , colore subrutilo, rarum conspectu. superest haliaëtos, clarissima oculorum acie, librans ex alto sese visoque in mari pisce præceps in eum ruens et discussis pectore aquis rapiens. illa , quam tertiam fecimus, aquaticas aves circa stagna adpetit mergentes se subinde, donec sopitas lassatasque rapiat. spectanda dimicatio, ave ad perfugia litorum tendente, maxime si condensa harundo sit, aquila inde ictu abigente alæ et, cum adpetiit in lacu , scandente umbramque suam nanti sub aquam a litore ostendente, rursus ave in diverso et ubi minime se credat expectari emergente. hæc causa gregatim avibus natandi, quia plures simul non infestantur respersu pinnarum occæcantes. sæpe et aquilæ ipsæ, non tolerantes pondus adprehensum, una merguntur. haliaëtus tantum inplumes etiamnum pullos suos percutiens subinde cogit adversos intueri solis radios et, si coniventem umectantemque animadvertit, præcipitat e nido velut adulterinum atque degenerem. illum, cuius acies firma contra stetit, educat. haliaëti suum genus non habent, sed ex diverso aquilarum coitu nascuntur. id quidem, quod ex his natum est, in ossifragis genus habet, e quibus vultures minores progenerantur et ex his magni, qui omnino non generant . quidam adiciunt genus aquilæ quam barbatam vocant, Tusci vero ossifragam. Tribus primis et quinto aquilarum generi inædificatur nido lapis aëtites, quem aliqui dixere gagiten, ad multa remedia utilis, nihil igne deperdens.— est autem lapis iste prægnans intus alio , cum quatias, velut in utero sonante.— sed vis illa medica non nisi nido dereptis. nidificant in petris et arboribus, pariunt et ova terna, excludunt pullos binos; visi sunt et tres aliquando. alterum expellunt tædio nutriendi. quippe eo tempore ipsis cibum negavit natura, prospiciens ne omnium ferarum fetus raperentur . ungues quoque earum invertuntur diebus his, albescunt inedia pinnæ , ut merito partus suos oderint. sed eiectos ab iis cognatum genus ossifragi excipiunt et educant cum suis. verum adultos quoque persequitur parens et longe fugat, æmulos scilicet rapinæ. et alioqui unum par aquilarum magno ad populandum tractu, ut satietur , indiget. determinant ergo spatia nec in proximo prædantur. rapta non protinus ferunt, sed primo deponunt expertæque pondus tunc demum abeunt .— oppetunt non senio nec ægritudine , sed fame, in tantum superiore adcrescente rostro, ut aduncitas aperiri non queat.— a meridiano autem tempore operantur et volant; prioribus horis diei, donec impleantur hominum conventu fora, ignavæ sedent. aquilarum pinnæ mixtas reliquarum alitum pinnas devorant. negant umquam solam hanc alitem fulmine exanimatam ; ideo armigeram Iovis consuetudo iudicavit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
