Plinius Maior, Naturalis Historia
Lolligo etiam volitat extra aquam se efferens, quod et pectunculi faciunt, sagittæ modo.— Sæpiarum generi mares varii et nigriores constantiæque maioris. percussæ tridente feminæ auxiliantur, at femina icto mare fugit. ambo autem, ubi sensere se adprehendi, effuso atramento , quod pro sanguine iis est, infuscata aqua absconduntur . Polyporum multa genera. terreni maiores quam pelagii . omnibus bracchiis ut pedibus ac manibus utuntur, cauda vero, quæ est bisulca et acuta, in coitu. et polypis fistula in dorso, qua tramittunt mare, eamque modo in dexteram partem, modo in sinistram transferunt. natant obliqui in caput, quod prædurum est sufflatione viventibus. cetero per bracchia velut acetabulis dispersis haustu quodam adhærescunt ; tenent supini, ut avelli non queant. vada non adprehendunt, et grandibus minor tenacitas. soli mollium in siccum exeunt, dumtaxat asperum; levitatem odere. vescuntur conchyliorum carne, quorum conchas conplexu crinium frangunt; itaque præiacentibus testis cubile eorum deprehenditur. et cum alioqui brutum habeatur animal, ut quod ad manum hominis adnatet, in re quodammodo familiari callet. omnia in domum conportat, dein putamina erosa carne egerit adnatantesque pisciculos ad ea venatur. colorem mutat ad similitudinem loci, et maxime in metu. ipsum bracchia sua rodere falsa opinio est — id enim a congris evenit ei —, sed renasci, sicut colotis et lacertis caudas , haut falsum. Inter præcipua autem miracula est qui vocatur nautilos, ab aliis pompilos. supinus in summa æquorum pervenit, ita se paulatim adsubrigens , ut emissa omni per fistulam aqua velut exoneratus sentina facile naviget. postea prima duo bracchia retorquens membranam inter illa miræ tenuitatis extendit, qua velificante in aura, ceteris subremigans bracchiis, media se cauda ut gubernaculo regit. ita vadit alto Liburnicarum gaudens imagine, si quid pavoris interveniat, hausta se mergens aqua.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
