Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 6, cap. 29

Trogodytico vero |XI|.LXXXVII.D p. Ptolemaida usque; Agrippa |XVII|.XXXII sine differentia laterum. plerique latitudinem CCCCLXXV prodiderunt, faucesque hiberno orienti obversas alii IIII, alii VII. D, alii XII patere. Situs autem ita se habet: a sinu Læanitico alter sinus quem Arabes Æan vocant, in quo Heroon oppidum est. fuit et Cambysu inter Nelos et Marchadas, deductis eo ægris exercitus. gens Tyro, Daneon portus, ex quo navigabilem alveum perducere in Nilum, qua parte ad Delta dictum decurrit, LXII. D intervallo quod inter flumen et Rubrum mare interest, primus omnium Sesostris Ægypti rex cogitavit, mox Darius Persarum, deinde Ptolemæus sequens, qui et duxit fossam latitudine pedum C, altitudine XXX, in longitudinem XXXVII. D p. usque ad Fontes Amaros; ultra deterruit inundationis metus, excelsiore tribus cubitis Rubro mari conperto quam terra Ægypti. aliqui non eam adferunt causam, sed ne inmisso mari corrumperetur aqua Nili, quæ sola potus præbet. nihilo minus iter totum terreno frequentatur a mari Ægyptio, quod est triplex; unum a Pelusio per harenas, in quo, nisi calami defixi regant, via non reperitur, subinde aura vestigia operiente; alterum ultra Casium montem, quod a LX p. redit in Pelusiacam viam — accolunt Arabes Autæi —; tertium a Gerrho, quod Agipsum vocant, per eosdem ArabasLX propius, sed asperum montibus et inops aquarum. eæ omnes viæ Arsinoen ducunt, conditam sororis nomine in sinu Carandra a Ptolemæo Philadelpho, qui primus Trogodyticen excussit; amnem qui Arsinoen præfluit Ptolemæum appellavit. mox oppidum parvum est Ænum — alii pro hoc Philoterias scribunt —, deinde sunt Asaræi, ex Trogodytarum conubiis Arabes feri, insulæ Sapirine, Scytala, mox deserta ad Myos Hormon, ubi fons Tatnos, mons Æas, insula lambe, portus multi, Berenice oppidum, matris Philadelphi nomine, ad quod iter a Copto diximus, Arabes Autæi et Gebadæi. Trogodytice, quam prisci Midoen, alii Midioen dixere, mons Pentedactylos , insulæ Stenæ Diræ aliquot, Halonesi non pauciores, Cardamine, Topazos, quæ gemmæ nomen dedit. sinus insulis refertus: ex his quæ Mareu vocantur, aquosæ , quæ Eratonos, sitientes; regum hi præfecti fuere. introrsus Candæi, quos Ophiophagos vocant, serpentibus vesci adsueti; neque alia regio fertilior est earum. Iuba, qui videtur diligentissime persecutus hæc, omisit in hoc tractu — nisi exemplarium vitium est — Berenicen alteram, quæ Panchrysos cognominata est, et tertiam, quæ Epi Dires, insignem loco: est enim sita in cervice longe procurrente, ubi fauces Rubri maris VII.D p. ab Arabia distant. insula ibi Citis, topazum ferens et ipsa. ultra silvæ, ubi Ptolemais, a Philadelpho condita ad venatus elephantorum, ob id Epi Theras cognominata, iuxta lacum Monoleum. hæc est regio secundo volumine a nobis significata, in qua XLV diebus ante solstitium totidemque postea hora sexta consumuntur umbræ et in meridiem reliquis horis cadunt, ceteris diebus in septentrionem, cum in Berenice quam primam posuimus ipso die solstitii sexta hora umbræ in totum absumantur nihilque adnotetur aliud novi, DCII p. intervallo a Ptolemaide: res ingentis exempli locusque subtilitatis inmensæ, mundo ibi deprehenso , cum indubitata ratione umbrarum Eratosthenes mensuram terræ prodere inde conceperit. hine Azanium mare, promunturium quod aliqui Hippalum scripsere, lacus Mandalum, insula Colocasitis et in alto multæ, in quibus testudo plurima. oppidum Sace, insula Daphnidis, oppidum Aduliton; Ægyptiorum hoc servi profugi a dominis condidere. maximum hic emporium Trogodytarum, etiam Æthiopum; abest a Ptolemaide V dierum navigatione. deferunt plurimum ebur, rhinocerotum cornua, hippopotamiorum coria, chelium testudinum, sphingia, mancipia. supra Æthiopas Aroteras insulæ quæ Aliæu vocantur, item Bacchias et Antibacchias et Stratioton. hinc in ora Æthiopiæ sinus incognitus, quod miremur, cum ulteriora mercatores scrutentur, promunturium in quo fons Cucios, expetitus navigantibus; ultra Isidis portus, decem dierum remigio ab oppido Adulitarum distans; in eum Trogodytis myrra confertur. insulæ ante portum duæ Pseudopylæ vocantur, interiores totidem Pylæ; in altera stelæ lapideæ litteris ignotis. ultra sinus Avalitu, dein insula Diodori et aliæ desertæ, per continentem quoque deserta, oppidum Gaza, promunturium et portus Mossylites, quo cinnamum devehitur. hucusque Sesostris exercitum duxit. aliqui unum Æthiopiæ oppidum ultra ponunt in litore Baragaza. A Mossylico promunturio Atlanticum mare incipere vult Iuba præter Mauretanias suas Gadis usque navigandum coro, cuius tota sententia hoc in loco subtrahenda non est. a promunturio Indorum quod vocetur Lepte Acra, ab aliis Drepanum, proponit recto cursu præter Exustamad Malichu insulamXV p. esse, inde ad locum quem vocant SceneosCCXXV p., inde ad insulas Adanu CL: sic fieri ad apertum mare |XVIII|.LXXV p. reliqui omnes propter ardorem solis navigari posse non putaverunt. quin et commercia ipsa infestant ex insulis Arabes, Ascitæ appellati, quoniam bubulos utres binos insternentes ponte piraticam exercent sagittis venenatis. gentes Trogodytarum idem Iuba tradit Therothoas a venatu dictos, miræ velocitatis, sicut Ichthyophagos, natantes ceu maris animalia , Bangenos, Zangenas, Thalibas, Saxinas, Sirechas, Daremas, Domazenes. quin et accolas Nili a Syene non Æthiopum populos, sed Arabum esse dicit usque Meroen; Solis quoque oppidum, quod non procul Memphi in Ægypti situ diximus, Arabas conditores habere. sunt qui et ulteriorem ripam Æthiopiæ auferant adnectantque Africæ. [ripas autem incoluere propter aquam.] nos relicto cuique intellegendi arbitrio oppida quo traduntur ordine utrimque ponemus a Syene. Et prius Arabiæ latere gens Catadupi, deinde Syenitæ, oppida Tacompson, quam quidam appellarunt Thaticen, Aramum, Sesamos, Andura, Nasarduma, Aindoma Come cum Arabeta et Boggia, Leupitorga, Tantarene, Emeæ, Chindita, Noa, Goploa, Gistate, Megadale, Premni, Nups, Direa, Patigga, Bacata, Dumana, Radata, in quo felis aurea pro deo colebatur, Boron, in mediterraneo Mallo proximum Meroæ. sic prodidit Bion. Iuba aliter: oppidum munitum Megatichos inter Ægyptum et Æthiopiam , quod Arabes Mirsion vocaverunt, dein Tacompson, Aramum, Sesamum, Pide, Mamuda, Orambim iuxta bituminis fontem, Amodata, Prosda, Parenta, Mania, Tessata, Gallas, Zoton, Grau Comen, Emeum, Pidibotas, Ændondacometas cometas, Nomadas in tabernaculis viventes, Cistæpen, Magadalen, Parvam Primin, Nups, Direlin, Patingan, Breves, Magasneos, Egasmala, Cramda, Denna, Cadeum, Atthena, Batta, Alanam, Macua, Scammos, Goram in insula, ab iis Abale, Androgalim, Serem, Mallos, Agocem. Ex Africæ latere tradita sunt eodem nomine Tacompsos altera sive pars prioris, Mogore, Sæa, Ædosa, Penariæ, Primis, Magassa, Buma, Linthuma, Spintum, Sidop, Censoe, Pindicitor, Acug, Orsum, Suara, Maumarum, Vrbim, Mulon, quod oppidum Græci Hypaton vocarunt, Pagoarca, Zamnes, unde elephanti incipiant, Mambli, Berressa, Coetum. fuit quondam et Epis oppidum contra Meroen, antequam Bion scriberet deletum. Hæc sunt prodita usque Meroen, ex quibus hoc tempore nullum prope utroque latere exstat. certe solitudines nuper renuntiavere principi Neroni missi ab eo milites prætoriani cum tribuno ad explorandum, inter reliqua bella et Æthiopicum cogitanti. intravere autem et eo arma Romana Divi Augusti temporibus duce P.Petronio, et ipso equestris ordinis præfecto Ægypti. is oppida expugnavit, quæ sola invenimus quo dicemus ordine, Pselcin, Primi, Bocchin, Forum Cambusis, Attenam, Stadissim , ubi Nilus præcipitans se fragore auditum accolis aufert. diripuit et Napata. longissime autem a Syene progressus est DCCCLXX p. nec tamen arma Romana ibi solitudinem fecerunt: Ægyptiorum bellis attrita est Æthiopia vicissim imperitando serviendoque, clara et potens etiam usque ad Troiana bella Memnone regnante. et Syriæ imperitasse eam nostroque litori ætate regis Cephei patet Andromedæ fabulis. Simili modo et de mensura eius varia prodidere, primus Dalion ultra Meroen longe subvectus, mox Aristocreon et Bion et Basilis, Simonides minor etiam quinquennio in Meroe moratus, cum de Æthiopia scriberet. nam Timosthenes, classium Philadelphi præfectus, sine mensura dierum LX a Syene Meroen iter prodidit, Eratosthenes DCXXV, Artemidorus DC, Sebosus ab Ægypti extremis |XVI|.LXXV, unde proxime dicti |XII|.L???. verum omnis hæc finita nuper disputatio est, quoniam a Syene DCCCC.LXXV Neronis exploratores renuntiavere his modis: a Syene Hieran sycaminon LIII p., inde Tama LXXII regione Euonymiton Æthiopum, PrimiCXX, Acinam LXIIII, PitaramXXV, TergedumCVI. insulam Gagauden esse in medio eo tractu; inde primum visas aves psittacos et ab altera, quæ vocetur Artigula, animal sphingion, a Tergedo cynocephalos. inde NabataLXXX; oppidum id parvum inter prædicta solum. ab eo ad insulam Meroen CCCLX. herbas circa Meroen demum viridiores, silvarumque aliquid apparuisse et rhinocerotum elephantorumque vestigia. ipsum oppidum Meroen ab introitu insulæ abesse LXX p., iuxtaque aliam insulam Tadu dextro subeuntibus alveo, quæ portum faceret. ædificia oppidi pauca; regnare feminam Candacen, quod nomen multis iam annis ad reginas transiit; delubrum Hammonis et ibi religiosum et toto tractu sacella. cetero cum potirentur rerum Æthiopes, insula ea magnæ claritatis fuit. tradunt arma- torum CCL dare solitam, artificumIII.alii reges Æthiopum XLV esse hodie traduntur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑