Plinius Maior, Naturalis Historia
<2> Duæ sunt præter lunarem paucisque cæli locis constant. namque vergiliæ privatim attinent ad fructus, ut quarum exortu æstas incipiat, occasu hiems, semestri spatio intra se messes vindemiasque et omnium maturitatem conplexæ. est præterea in cælo qui vocatur lacteus circulus, etiam visu facilis [huius defluvio velut ex ubere aliquo sata cuncta lactescunt] duorum siderum observatione, aquilæ in septentrionali parte et in austrina caniculæ, cuius mentionem suo loco fecimus. ipse circulus fertur per sagittarium atque geminos, solis centro bis æquinoctialem circulum secans, commissuras eorum optinente hinc aquila illinc canicula. ideo effectus utriusque ad omnes frugiferas pertinent terras, quoniam in his tantum locis solis terræque centra congruunt. igitur horum siderum diebus si purus atque mitis aër genitalem ilium lacteumque sucum transmisit in terras, læta adulescunt sata; si luna qua dictum est ratione roscidum frigus aspersit, admixta amaritudo ut in lacte puerperium necat. modus in terris huius iniuriæ, quem fecit in quacumque convexitate comitatus utriusque causæ, et ideo non pariter in toto orbe sentitur, ut nec dies. aquilam diximus in Italia exoriri a. d. XIII kal. Ian., nec patitur ratio naturæ quicquam in satis ante eum diem spei esse certæ. si vero interlunium incidat, omnes hibernos fructus et præcoces lædi necesse est. <3> Rudis fuit priscorum vita atque sine litteris. non minus tamen ingeniosam fuisse in illis observationem apparebit quam nunc esse rationem. tria namque tempora fructibus metuebant, propter quod instituerunt ferias diesque festos, Robigalia, Floralia, Vinalia. Robigalia Numa constituit anno regni sui XI, quæ nunc aguntur a. d. VII kal. Mai., quoniam tune fere segetes robigo occupat. hoc tempus Varro determinavit sole tauri partem x obtinente , sicut tune ferebat ratio. sed vera causa est, quod post dies undeviginti ab æquinoctio verno per id quadriduum varia gentium observatione in IIII kal. Mai. canis occidit, sidus et per se vehemens et cui præoccidere caniculam necesse sit. itaque iidem Floralia IIII kal. easdem instituerunt urbis anno DXVI ex oraculis Sibyllæ, ut omnia bene deflorescerent. hunc diem Varro determinat sole tauri partem XIIII obtinente. ergo si in hoc quadriduum inciderit plenilunium, fruges et omnia, quæ florebunt, lædi necesse erit. Vinalia priora, quæ ante hos dies sunt VIIII kal. Mai. degustandis vinis instituta, nihil ad fructus attinent, nec quæ adhuc diximus ad vites oleasque, quoniam earum conceptus exortu vergiliarum incipit a. d. I id. Mai., ut docuimus. aliud hoc quadriduum est, quo neque rore sordidas velim—exurit enim frigidum sidus arcturi postridie occidens —, et multo minus plenilunium incidere. <4> IIII non. Iun. iterum aquila exoritur vesperi, decretorio die florentibus oleis vitibusque, si plenilunium in eum incidat. equidem et solstitium VIII kal. Iul. in simili causa duxerim et canis ortum post dies a solstitio XXIII, sed interlunio accidente, quoniam vapore constat culpa acinique præcocuntur in callum. rursus plenilunium nocet a. d. IIII non. Iul., cum Ægypto canicula exoritur, vel certe XVI kal. Aug., cum Italiæ, item XII kal. Aug., cum aquila occidit, usque in X kal. easdem. extra has causas sunt Vinalia altera, quæ aguntur a. d. XIII kal. Sept. Varro ea fidicula incipiente occidere mane determinat, quod vult initium autumni esse et hune diem festum tempestatibus leniendis institutum. nunc fidiculam occidere a. d. vi id. Aug. servatur. <5> Intra hæc constat cælestis sterilitas,neque negaverim posse ea permutarialgentium locorum et æstuantium natura. set a nobis rationem demonstratam esse satis est; reliqua observatione cuiusque constabunt. alterutrum quidem fore in causa, hoc est plenilunium aut interlunium, non erit dubium. et in hoc mirari benignitatem naturæ succurrit: iam primum hanc iniuriam omnibus annis accidere non posse propter statos siderum cursus, nec nisi paucis noctibus anni, idque quando sit futurum facile nosci ac, ne per omnes menses timeretur, earum quoque lege divisum: æstate interlunia præterquam biduo secura esse, hieme plenilunia, nec nisi æstivis brevissimisque noctibus metui, diebus non idem valere; præterea tam facile intellegi , ut formica, minimum animal, interlunio quiescat, plenilunio operetur etiam noctibus; avem parram oriente sirio ipso die non apparere et donec occidat, e diverso chlorionem prodire ipso die solstitii; neutrum vero lunæ statum noxium esse, ne noctibus quidem nisi serenis et omni aura quiescente, quoniam neque in nube neque in flatu cadunt rores, sic quoque non sine remedio. sarmenta aut palearum acervos et evulsas herbas fruticesque per vineas camposque, cum timebis, incendito: fumus medebitur hic; e paleis et contra nebulas auxiliatur, ubi nebulæ nocent. quidam tres cancros vivos cremari iubent in arbustis, ut carbunculus ne noceat; alii siluri carnem leniter uri a vento, ut per totam vineam fumus dispergatur . Varro auctor est, si fidiculæ occasu, quod est initium autumin, uva picta consecretur inter vites, minus nocere tempestates. Archibius ad Antiochum Syriæ regem scripsit, si fictili novo obruatur rubeta rana in media segete, non esse noxias tempestates. Opera rustica huius intervalli:terram iterare, arbores circumfodere aut, ubi æstuosa regio poscat, adcumulare —germinantia nisi in solo luxurioso fodienda non sunt—, seminaria purgare sarculo, messem hordeaciam facere, aream messi præparare, Catonis sententia amurca temperatam, creta Vergili operosius. maiore ex parte æquant tantum et fimo bubulo dilutiore inlinuunt. id satis ad pulveris remedium videtur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
