Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 15, cap. 29

Sucorum natura præcipuam admirationem in myrto habet, quando ex una omnium olei vinique bina genera fiunt, item myrtidanum, ut diximus. et alius usus bacæ fuit apud antiquos ante quam piper reperiretur illam optinens vicem, in quodam etiam genere opsonii nomine inde tracto, quod etiam nunc myrtatum vocatur. eademque origine aprorum sapor commendatur, plerumque ad intinctus additis myrtis. Arbor ipsa in Europæ citeriore cælo, quod a Cerauniis montibus incipit, primum Cerceis in Elpenoris tumulo visa traditur Græcumque ei nomen remanet, quo peregrinam esse apparet. fuit, ubi nunc Roma est, iam cum conderetur; quippe ita traditur, myrtea verbena Romanos Sabinosque, cum propter raptas virgines dimicare voluissent, depositis armis purgatos in eo loco qui nunc signa Veneris Cluacinæ habet; cluere enim antiqui purgare dicebant. et in ea quoque arbore suffimenti genus habetur, ideo turn electa, quoniam coniunctioni et huic arbori Venus præest, haud scio an prima etiam omnium in locis publicis Romæ sata, fatidico quidem et memorabili augurio. inter antiquissima namque delubra habetur Quirini, hoc est ipsius Romuli. in eo sacræ fuere myrti duæ ante ædem ipsam per longum tempus, altera patricia appellata, altera plebeia. patricia multis annis prævaluit exuberans ac læta; quamdiu senatus quoque floruit, illa ingens, plebeia retorrida ac squalida. quæ postquam evaluit flavescente patricia, a Marsico bello languida auctoritas patrum facta est ac paulatim in sterilitatem emarcuit maiestas. quin et ara vetus fuit Veneri Myrteæ, quam nunc Murciam vocant. Cato tria genera myrti prodidit, nigram, candidam , coniugulam, fortassis a coniugiis, ex illo Cluacinæ genere. nunc et alia distinctio sativæ aut silvestris et in utraque latifoliæ, in silvestri propria oxymyrsinæ. sativarum genera topiarii faciunt Tarentinam folio minuto, nostratem patulo, hexasticham densissimo, senis foliorum versibus . hæc non est in usu, ramosaatque non alta. coniugalem existimo nunc nostratem dici. myrtus odoratissima Ægypto. Cato docuit vinum fieri e nigra siccata usque in ariditatem in umbra atque ita musto indita. si non siccentur bacæ, oleum gigni. postea conpertum et ex alba vinum fieri album, duobus sextariis myrti tusæ in vini tribus heminis maceratæ expressæque. folia et per se siccantur in farinam ad ulcerum remedia in corpore humano, leniter mordaci pulvere, ac refrigerandis sudoribus. quin immo oleo quoque , mirum dictu, inest quidam vini sapor simulque pinguis liquor, præcipua vi ad corrigenda vina saccis ante perfusis. retinet quippe fæcem nec præter purum liquorem transire patitur datque se comitem præcipua commendatione liquato . virgæ quoque eius, gestatæ modo , viatori prosunt in longo itinere pediti; quin et virgei anuli expertes ferri inguinum tumori medentur. Bellicis quoque se rebus inseruit, triumphansque de Sabinis P . Postumius Tubertus in consulatu, qui primus omnium ovans ingressus urbem est, quoniam rem leniter sine cruore gesserat, myrto Veneris victricis coronatus incessit optabilemque arborem etiam hostibus fecit. hæc postea ovantium fuit corona excepto M. Crasso, qui de fugi- § 122: Th. VI 8,5; CVI 18,4. — tivis et Spartaco laurea coronatusincessit. Masurius auctor est curru quoque triumphantes myrtea corona usos. L. Piso tradit Papirium Masonem, qui primus in monte Albano triumphavit de Corsis, myrto coronatum ludos Circenses spectare solitum; avus maternus Africani sequentis hic fuit. Marcus Valerius duabus coronis utebatur, laurea et myrtea, qui et hoc voverat.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑