Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 11, cap. 29

Insectorum pedes quibus sunt, in obliquum moventur. quorundam extremi longiores foris curvantur, ut locustis. Hæ pariunt, in terram demisso spinæ caule, ova condensa autumni tempore. ea durant hieme; e terra subsequenti anno exitu veris emittunt parvas, nigrantes et sine cruribus pinnisque reptantes. itaque vernis aquis intereunt ova, sicco vere maior proventus. alii duplicem earum fetum geminumque exitium tradunt: vergiliarum exortu parere, deinde ad canis ortum obire et alias renasci; quidam arcturi occasu renasci. mori matres, cum pepererint , certum est, vermiculo statim circa fauces innascente qui eas strangulat . eodem tempore mares obeunt. et tam frivola ratione morientes serpentem, cum libuit, necant singulæ, faucibus eius adprehensis mordicus. non nascuntur nisi rimosis locis . in India ternum pedum longitudinis esse traduntur, cruribus et feminibus serrarum usum præbere, cum inaruerint . est et alius earum obitus: gregatim sublatæ vento in maria aut stagna decidunt. forte hoc casuque evenit, non, ut prisci existimavere, madefactis nocturno umore alis. iidem quippe nec volare eas noctibus propter frigora tradiderunt , ignari etiam longinqua maria ab iis transiri , continuata plurium dierum — quod maxime miremur — fame quoque, quam propter externa pabula petere sciunt. deorum iræ pestis ea intellegitur. namque et grandiores cernuntur et tanto volant pinnarum stridore, ut aliæ alites credantur , solemque obumbrant sollicitis suspectantibus populis, ne suas operiant terras. sufficiunt quippe vires et, tamquam parum sit maria transisse, inmensos tractus permeant diraque messibus nube contegunt, multa contactu adurentes, omnia vero morsu erodentes et fores quoque tectorum. Italiam ex Africa maxime coortæ infestant, sæpe populo Romano ad Sibyllina coacto remedia confugere inopiæ metu. in Cyrenaica regione lex etiam est ter anno debellandi eas, primo ova obterendo, dein fetum, postremo adultas , desertoris poena in eum qui cessaverit. et in Lemno insula certa mensura præfinita est, quam singuli enecatarum ad magistratus referant. graculos quoque ob id colunt adverso volatu occurrentes earum exitio. necare et in Syria militari imperio coguntur. tot orbis partibus vagatur id malum. Parthis et hæ in cibo gratæ. Vox earum proficisci ab occipitio videtur. eo loco in commissura scapularum habere quasi dentes existimantur eosque inter se terendo stridorem edere, circa duo maxime æquinoctia, sicut cicadæ circa solstitium. coitus locustarum qui et insectorum omnium quæ coeunt, marem portante femina, in eum feminarum ultimo caudæ reflexo tardoque digressu. minores autem in omni hoc genere feminis mares.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑