Plinius Maior, Naturalis Historia
Sed in secessu avium et noctuæ paucis diebus latere traduntur, quarum genus in Creta insula non esse, etiam, si qua invecta sit, emori. nam hæc quoque mira naturæ differentia: alia aliis locis negat, tamquam genera frugum fruticumve, sic et animalium; non nasci tralaticium, invecta emori mirum. quod illud est unius generis saluti adversum, quæve ista naturæ invidia? aut qui terrarum dicti avibus termini? Rhodos aquilam non habet. Transpadana Italia iuxta Alpes Larium lacum appellat amoenum arbusto agro, ad quem ciconiæ non permeant, sicuti nec octavum citra lapidem ab eo inmensa alioqui finitimo Insubrum tractu examina graculorum monedularum, cui soli avi furacitas argenti aurique præcipue mira est. picus Martius in Tarentino agro negatur esse. nuper et adhuc tamen rara ab Appennino ad urbem versus cerni coepere picarum genera, quæ longa insignes cauda variæ appellantur; proprium iis calvescere omnibus annis, cum serantur rapa. perdices non transvolant Boeotiæ fines in Attica, nec ulla avis in Ponto insula, qua sepultus est Achilles, sacratam ei ædem. in Fidenate agro iuxta urbem ciconiæ nec pullos nec nidum faciunt. at in agrum Volaterranum palumbium vis e mari quotannis advolat. Romæ in ædem Herculis in foro Boario nec muscæ nec canes intrant. multa præterea similia, quæ prudens subinde omitto in singulis generibus, fastidio parcens, quippe cum Theophrastus tradat invecticias esse in Asia etiam columbas et pavones et cervos et in Cyrenaica vocales ranas. Alia admiratio circa oscines. fere mutant colorem vocemque tempore anni ac repente fiunt aliæ, quod in grandiore alitum genere grues tantum; hæ enim senectute nigrescunt. merula ex nigra rufescit, canit æstate, hieme balbutit, circa solstitium muta. rostrum quoque anniculis in ebur transfiguratur, dumtaxat maribus. turdis colos æstate circa cervicem varius, hieme concoloribus. Lusciniis diebus ac noctibus continuis XV garrulus sine intermissu cantus densante se frondium germine, non in novissimis digna miratu ave. primum tanta vox tam parvo in corpusculo, tam pertinax spiritus; deinde in una perfecta musica scientia: modulatus editur sonus et nunc continuo spiritu trahitur in longum, nunc variatur inflexo, nunc distinguitur conciso, copulatur intorto, promittitur revocato , infuscatur ex inopinato, interdum et secum ipse murmurat, plenus, gravis, acutus, creber, extentus, ubi visum est, vibrans, summus, medius, imus. breviterque omnia tam parvulis in faucibus, quæ tot exquisitis tibiarum tormentis ars hominum excogitavit, non ut sit dubium hanc suavitatem præmonstratam efficaci auspicio, cum in ore Stesichori cecinit infantis. ac ne quis dubitet artis esse, plures singulis sunt cantus, nec iidem omnibus, sed sui cuique. certant inter se, palamque animosa contentio est. victa morte finit sæpe vitam spiritu prius deficiente quam cantu. meditantur aliæ iuveniores versusque quos imitentur accipiunt. audit discipula intentione magna et reddit, vicibusque reticent: intellegitur emendatæ correptio et in docente quædam reprehensio. ergo servorum illis pretia sunt, et quidem ampliora quam quibus olim armigeri parabantur . scio HSVI candidam alioqui, quod est prope invisitatum , venisse, quæ Agrippinæ Claudi principis coniugi dono daretur. visum iam sæpe iussas canere coepisse et cum symphonia alternasse, sicut homines repertos qui sonum earum addita in transversas harundines aqua foramen inspirantes linguæve parva aliqua opposita mora indiscreta redderent similitudine. sed hæ tantæ tamque artifices argutiæ a XV diebus paulatim desinunt, nec ut fatigatas possis dicere aut satiatas. mox æstu aucto in totum alia vox fit, nec modulata aut varia; mutatur et color. postremo hieme ipsa non cernitur. linguis earum tenuitas illa prima non est quæ ceteris avibus. pariunt vere primo, cum plurimum, sena ova. Alia ratio ficedulis, nam formam simul coloremque mutant. hoc nomen autumno habent, postea melancoryphi vocantur. sic et erithacus hieme, idem phoenicurus æstate. mutat et upupa, ut tradit Æschylus poeta, obscena alias pastu avis, crista visenda plicatili, contrahens eam subrigensque per longitudinem capitis. Oenanthe quidem etiam statos latebræ dies habet. exoriente sirio occultata ab occasu eiusdem prodit, quod miremur, ipsis diebus utrumque. chlorion quoque, qui totus est luteus, hieme non visus, circa solstitia procedit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
