Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 6, cap. 28

Arabia, gentium nulli postferenda amplitudine , longissime a monte Amano e regione Ciliciæ Commagenesque descendit, ut diximus, multis gentibus eorum deductis illo a Tigrane Magno, sponte vero ad mare nostrum litusque Ægyptium, ut docuimus, nec non et in media Syriæ ad Libanum montem penetrantibus Nubæis, quibus iunguntur Ramisi, dein Teranei, dein Patami. ipsa vero pæninsula Arabia, inter duo maria Rubrum Persicumque procurrens, quodam naturæ artificio ad similitudinem atque magnitudinem Italiæ mari circumfusa, in eandem etiam cæli partem nulla differentia spectat, hæc quoque in illo situ felix. populos eius a nostro mari usque ad Palmyrenæ solitudines diximus: reliqua nunc inde peragemus. Nomadas infestatoresque Chaldæorum Scenitæ, ut diximus, cludunt, et ipsi vagi, sed a tabernaculis cognominati, quæ ciliciis metantur ubi libuit. deinde Nabatæi oppidum incolunt, Petram nomine. in convalle paulo minus II p. amplitudinis, circumdatum montibus inaccessis, amne interfluente. abest ab Gaza oppido litoris nostri DC, a sinu Persico CXXXV. huc convenit utrumque bivium, eorum qui ex Syria Palmyram petiere et eorum qui a Gaza venerunt. a Petra incoluere Omani ad Characen usque, oppidis quondam claris ab Samiramide conditis Abæsamide et Soractia; nunc sunt solitudines. deinde est oppidum quod Characenorum regi paret in Pasitigris ripa, Forat nomine, in quod a Petra conveniunt, Characenque inde XII p. secundo æstu navigant, e Parthico autem regno navigantibus vicus Teredon. infra confluentem Euphratis et Tigris læva fluminis Chaldæi optinent, dextra Nomades Scenitæ. quidam et alia duo oppida longis intervallis Tigri prænavigari tradunt, Barbatiam, mox Dumatham, quod abesse a Petra dierum X navigatione. nostri negotiatores dicunt Characenorum regi parere et Apameam, sitam ubi restagnatio Euphratis cum Tigri confluat ; itaque molientes incursionem Parthos operibus obiectis inundatione arceri. Nunc a Charace dicemus oram, Epiphani primum exquisitam. locus ubi Euphratis ostium fuit, flumen Salsum, promunturium Caldone, voragini similius quam rnari æstuarium per L??? oræ, flumen Achenum, deserta C??? p. usque ad insulam Icarum, sinus Capeus, quem accolunt Gaulopes et Gattæi, sinus Gerrhaicus, oppidum Gerrha, V??? p. amplitudine; turres habet ex salis quadratis molibus. a litore L??? regio Attene, ex adverso Tylos insula, totidem milibus a litore, plurimis margaritis celeberrima cum oppido eiusdem nominis, iuxtaque altera minor, a promunturio eius XII.D p. ultra magnas aspici insulas tradunt , ad quas non sit perventum; huius ambitumCXII. D p., a Perside longius abesse, adiri uno alveo angusto. insula Ascliæ, gentes Nochæti, Zurazi, Borgodi, Catharræi, Nomades, flumen Cynos. ultra navigationem inconpertam ab eo latere propter scopulos tradit Iubaprætermissa mentione oppidi Omanorum Batrasavaves et Omanæ, quod priores celebrem portum Carmaniæ fecere, item Homnæ et Attanæ, quæ nunc oppida maxime celebrari a Persico mari nostri negotiatores dicunt. a flumine Canis, ut luba, mons adusto similis, gentes Epimaranitæ, mox Ichthyo- phagi, insula deserta, gentes Bathymi.... Eblythæi montes, insula Omoemus, portus Mochorbæ, insulæ Etaxalos, Inchobriche, gens Cadæi, insulæ sine nominibus multæ, celebres vero Isura, Rhinnea et proxima, in qua scriptæ sunt stelæ lapideæ litteris incognitis, Coboea portus, Bragæ insulæ desertæ, gens Taludæi, Dabanegoris regio, mons Orsa cum portu, sinus Duatas, insulæ multæ, mons Tricoryphos, regio Chardaleon, insulæ Solanades, Cachina, item Ichthyophagorum. dein Clari, litus Mamæum, ubi auri metalla, regio Canauna, gentes Apitami, Casani, insula Devade, fons Coralis, Carphati, insulæ Alæa, Amnamethus, gens Daræ, insulæ Chelonitis, Ichthyophagon multæ, Odanda deserta, Basa, multæ Sabæorum. flumina Thanar, Amnum, insulæ Doricæ, fontes Daulotos, Dora, insulæ Pteros, Labatanis, Coboris, Sambrachate et oppidum eodem nomine in continente. a meridie insulæ multæ, maxima Camari, flumen Musecros, portus Laupas, Scenitæ Sabæi, insulæ multæ, emporium eorum Acila, ex quo in Indiam navigatur, regio Amithoscatta, Damnia, Mizi maiores et minores, Drymatina, Macæ; horum promunturium contra Carmaniam distat L??? p. mira res ibi traditur; Numenium, ab Antiocho rege Mesenæ præpositum, ibi vicisse eodem die classe æstuque reverso iterum equitatu contra Persas dimicantem et gemina tropæa eodem in loco lovi ac Neptuno statuisse. insula in alto obiacet Ogyris, clara Erythra rege ibi sepulto; distat a continente CXXV p., circumiturCXII. D. nec minus altera clara in Azanio mari Dioscuridu, distans a Syagro extumo promunturio CCLXXX. reliqui in continente a noto etiamnum Autaridæ, in montes VIII dierum transitus, gens Larendani et Catabani, Gebbanitæ pluribus oppidis, sed maximis Nagia et Thomna, templorum LXV; hæc est amplitudinis significatio . promunturium, a quo ad continentem Trogodytarum L???, Thoani, Actæi, Chatramotitæ, Tonabæi, Antiadalæi, Lexianæ, Agræi, Cerbani, Sabæi, Arabum propter tura clarissimi, ad utraque maria porrectis gentibus. oppida eorum in Rubro litore Merme, Marma, Corolia, Sabbatha; intus oppida Nascus, Cardava, Carnus et, quo merces odorunm deferunt, Thomala. pars eorum Atramitæ, quorum caput Sabota LX templa muris includens; regia tamen est omnium Marebbata. sinum optinentXCIII, refertum insulis odoriferis. Atramitis in mediterraneo iunguntur Minæi. mare accolunt et Ælamitæ oppido eiusdem nominis, iis iuncti Chaculatæ, oppidum Sibi, quod Græci Apaten vocant, Arsi, Codani, Vadæi oppido magno, Barasasæi, Lechieni, Sygaros insula, quam canes non intrant expositique circa litora errando moriuntur. sinus intimus, in quo Læanitæ, qui nomen ei dedere; regia eorum Agra et in sinu Læana vel, ut alii, Ælana: nam et ipsum sinum nostri Læaniticum scripsere, alii Ælaniticum, Artemidorus Alæniticum, luba Leaniticum. circuitus Arabiæ a Charace Læana colligere proditurXLVII.LXV p., Iuba paulo minus |XL| putat. latissima est a septentrione inter oppida Herourn et Characem. nam et reliqua mediterranea eius dicantur. Nabatæis Thimaneos iunxerunt veteres, nunc sunt Taveni, Suelleni, Araceni, Arreni oppido in quod negotiatio omnis convenit, Hemnatæ, Avalitæ, oppida Domata, Hægra, Thamudæi, oppidum Baclanaza, Chariattæi, Toali, oppidum Phodaca, Minæi, a rege Cretæ Minoe, ut existimant, originem trahentes, quorum Carmei; oppidum XIIII p. Maribba, Paramalacum, et ipsum non spernendum, item Canon. Rhadamæi — et horum origo Rhadamanthus putatur, frater Minois —, Homeritæ Mesala oppido, Hamiroei, Gedranitæ, Amphryæi, Lysanitæ, Bachylitæ, Samnæi, Amaitæi oppidis Nessa et Chenneseri, Zamareni oppidis Sagiatta, Canthace, Bacaschami Riphearina oppido, quo vocabulo hordeum appellant, Autæi, Ethravi, Cyrei Ehlatæis oppido, Chodæ Aiathuri in montibus oppido XXV p., in quo fons Ænuscabales, quod significat camelorum , oppidum Ampelome, colonia Milesiorum, Athrida oppidum, Calingi, quorum Mariba oppidum significat dominos omnium, oppida Pallon, Murannimal iuxta flumen, per quod Euphraten emergere putant, gentes Agræi, Ammoni, oppidum Athenæ, Caunaravi, quod significat ditissimos armento, Chorranitæ, Cesani, Choani. fuerunt et Græca oppida Arethusa, Larisa, Chalcis, deleta variis bellis. Romana arma solus in ear terram adhuc intulit Ælius Gallus ex equestri ordine, nam C. Cæsar Augusti filius prospexit tantum Arabiam. Gallus oppida diruit, non nominata auctoribus qui ante scripserunt, Negranam, Nestum, Nescam, Magusum, Caminacum, Labætiam et supra dictam Maribam circuitu VI, item Caripetam, quo longissime processit. cetera explorata retulit: Nomadas lacte et ferina came vesci, reliquos vinum ut Indos palmis exprimere , oleam sesamæ. numerosissimos esse Homeritas, Minæis fertiles agros palmetis arbustos, in pecore divitias. Cerbanos et Agræos armis præstare, maxime Chatramotitas. Carreis latissimos et fertilissimos agros, Sabæos ditissimos silvarum fertilitate odorifera, auri metallis, agrorum riguis, mellis ceræque proventu. de odoribus suo dicemus volumine. Arabes mitrati degunt aut intonso crine; barba abraditur præterquam in superiore labro; aliis et hæc intonsa. mirumque dictu, ex innumeris populis pars æqua in commerciis aut latrociniis degit. in universum gentes ditissimæ, ut apud quas maximæ opes Romanorum Parthorumque subsidant, vendentibus quæ e mari aut silvis capiunt nihilque invicem redimentibus. Nunc reliquam oram Arabiæ contrariam persequemur. Timosthenes totum sinum quadridui navigatione in longitudinem taxavit, bidui in latitudinem, angustias VII. D p.; Eratosthenes ab ostio |XII| in quamque partem; Artemidorus Arabiæ latere |XVII|.L???,

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑