Plinius Maior, Naturalis Historia
Prata circa kal. Iun. cæduntur, quorum facillima agricolis cura ac minimi inpendii hæc de se postulat dici. relinqui debent in læto solo vel umido vel riguo, eaque aqua pluvia rigari aut publica. utilissimum, si malæ herbæ , arare, dein cratire, sarire, florem ex fenilibus atque e præsepibus feno delapsum spargere, priusquam cratiantur , nec primo anno rigari, nec pasci ante secunda fenisecia , ne herbæ vellantur obtrituque hebetentur. senescunt prata restituique debent faba in iis sata vel rapis vel milio, mox insequente anno frumento, rursusque inarata tertio relinqui, præterea quotiens secta sint siciliri, hoc est quæ feniseces præterierunt secari. est enim in primis inutile enasci herbas sementaturas. herba optima in prato trifoli, proxima graminis, pessima nummuli siliquam etiam diram ferentis. invisa et equisæti est, a similitudine equinæ sætæ. secandi tempus, cum spica deflorescere coepit atque roborari. secandum, antequam inarescat. Cato: fenum, inquit, ne sero seces: prius quam se- men maturum sit. quidam pridie rigant. ubi non sunt rigua, noctibus roscidis secari melius. quædam partes Italiæ post messem secant. <5> Fuit hoc quoque maioris inpendii apud priores, Creticis tantum transmarinisque cotibus notis nec nisi oleo aciem falcis excitantibus; igitur cornu propter oleum ad crus ligato fenisex incedebat. Italia aquarias cotes dedit limæ vice imperantes ferro, set aquariæ protinus virent. falcium ipsarum duo genera: Italicum brevius ac vel inter vepres quoque tractabile, Galliarum latifundia maioribus.... conpendia, quippe medias cædunt herbas brevioresque prætereunt. Italus fenisex dextra una manu secat. iustum est una opera in die iugerum desecari, alligarique manipulos Mcc quaterna pondo. sectum verti ad solem nec nisi siccum construi oportet. ni fuerit observatum hoc diligenter, exhalare matutino nebulam quandam metas, mox sole accendi et conflagrare certum est. rursus rigari desecta oportet, ut secetur autumnale fenum, quod vocant cordum. Interamnæ in Umbria quater anno secantur, etiam non rigua; rigua vero ter plerisque in locis, et postea in ipso pabulo non minus emolumenti est quam e feno. armentorum ideo cura iumentorumque progeneratio suum cuique consilium dabit, opimo maxime quadrigarum quæstu. <1> Solstitium peragi in octava parte cancri et VIII kal. Iul. diximus. magnus hic anni cardo, magna res mundi. in hoc usque a bruma crescunt dies [creverunt sex mensibus], sol ipse ad aquilonem scandens ac per ardua enisus ab ea meta incipit flecti ac degredi ad austrum, aucturus noctes aliis sex mensibus ablaturusque diei mensuram. ex hoc deinde rapiendi convehendique fructus alios atque alios tempus, et præparandi se contra sævam feramque hiemem, decebatque hoc discrimen indubitatis notis signasse naturam. quam ob rem eas manibus ipsis agricolarum ingessit vertique iussit ipsa die folia et esse confecti sideris signum, nec silvestrium arborum remotarumque, ut in saltus devios montesque eundum esset quærentibus signa, non rursus urbanarum quæque topiario tantum coluntur, quamquam his et in villa visendis. vertit oleæ ante pedes satæ, vertit tiliæ ad mille usus petendæ, vertit populi albæ etiam vitibus nuptæ. adhuc parum est. ' ulmum, inquit, vite dotatam habes: et huius vertam. pabulo folia eius stringis aut deputas : aspice et tenes sidus. alia parte cælum respiciunt quam qua spectavere pridie. salice omnia alligas, humillima arborum, ipse toto capite altior: et huius circumagam. quid te rusticum quereris? non stat per me, quo minus cælum intellegas et cælestia scias. dabo et auribus signum: palumbium utique exaudi gemitus. transisse solstitium caveto putes, nisi cum incubantem videris palumbem.' <2> Ab solstitio ad fidiculæ occasum VI kal. Iul. Cæsari Orion exoritur, zona autem eius IIII non. Assyriæ, Ægypto vero procyon matutino æstuosus, quod sidus apud Romanos non habet nomen, nisi caniculam hanc volumus intellegi , hoc est minorem canem , ut in astris pingitur, ad æstum magno opere pertinens, sicut paulo mox docebimus. IIII non. Chaldæis corona occidit matutino, Atticæ Orion totus eo die exoritur. prid. id. Iul. Ægyptiis Orion desinit exoriri, XVI kal. Aug. Assyriæ procyon exoritur, dein post triduum fere ubique confessum inter omnes sidus ingens, quod canis ortum vocamus, sole partem primam leonis ingresso. hoc fit post solstitium XXIII die. sentiunt id maria et terræ, multæ vero et feræ, ut suis locis diximus. neque est minor ei veneratio quam discriptis in deos stellis, accenditque solem et magnam æstus obtinet causam. XIII kal. Ægypto aquila occidit matutino etesiarumque prodromi flatus incipiunt, quod Cæsar x kal. sentire Italiam existimavit. aquila Atticæ matutino occidit, III kal. regia in pectore leonis stella matutino Cæsari emergit. VIII id. Aug. arcturus medius occidit, III id. fidicula occasu suo autumnum inchoat, ut is adnotavit, sed vera ratio id fieri invenit VI id. easdem. <3> In hoc temporis intervallo res summa vitium agitur decretorio uvis sidere illo, quod caniculam appellavimus , unde carbunculare dicuntur ut quodam uredinis carbone exustæ. non conparantur huic malo grandines, procellæ quæque umquam annonæ intulere caritatem. agrorum quippe mala sunt illa, carbunculus autem regionum late patentium, non difficili remedio, nisi calumniari naturam rerum homines quam sibi prodesse mallent. ferunt Democritum, qui primus intellexit ostenditque cæli cum terris societatem, spernentibus hanc curam eius opulentissimis civium, prævisa olei caritate futura ex vergiliarum ortu qua diximus ratione ostendemusque iam planius, magna tum vilitate propter spem olivæ coemisse in toto tractu omne oleum, mirantibus qui paupertatem quietemque doctrinarum ei sciebant in primis cordi esse, atque ut apparuit causa et ingens divitiarum cursus, restituisse mercedem anxiæ et avidæ dominorum poenitentiæ, contentum probavisse opes sibi in facili, cum vellet, fore. hoc postea Sextius e Romanis sapientiæ adsectatoribus Athenis fecit eadem ratione. tanta litterarum occasio est. quas equidem miscebo agrestibus negotiis quam potero dilucide atque perspicue. Plerique dixere rorem inustum sole acri frugibus robiginis causam esse et carbunculi vitibus, quod ex parte falsum arbitror omnemque uredinem frigore tantum constare sole innoxio. id manifestum fiet adtendentibus. nam primum omnium non hoc evenire nisi noctibus et ante solis ardorem deprehenditur totumque lunari ratione constat , quoniam talis iniuria non fit nisi interlunio plenave luna, hoc est prævalente. utroque enim habitu plena est, ut sæpius diximus, sed interlunio omne lumen, quod a sole accepit, cælo regerens. differentia utriusque habitus magna, sed manifesta. namque interlunio æstate calidissima est, hieme gelida. e diverso in plenilunio æstate frigidas facit noctes, hieme tepidas. causa evidens, sed alia quam redditur a Fabiano Græcisque auctoribus. æstate enim interlunio necesse est cum sole proximo nobis circulo currat, igne eius comminus recepto candens, eadem interlunio absit hieme, quoniam abscedit et sol; item in plenilunio æstivo procul abeat adversa soli, hieme autem ad nos per æstivum circulum accedat. ergo per se roscida, quotiens alget, infinitum quantum illo tempore cadentes pruinas congelat. <1> Ante omnia autem duo genera esse cælestis iniuriæ meminisse debemus: unum quod tempestates vocamus , in quibus grandines, procellæ ceteraque similia intelleguntur, quæ cum acciderint, vis maior appellatur. hæc ab horridis sideribus exeunt, ut sæpius diximus, veluti arcturo, Orione, hædis. alia sunt illa, quæ silente cælo serenisque noctibus fiunt, nullo sentiente nisi cum facta sunt. publica hæc et magnæ differentiæ a prioribus , aliis robiginem, aliis uredinem, aliis carbunculum appellantibus, omnibus vero sterilitatem. de his nunc dicemus a nullo ante nos prodita, priusque causas reddemus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
