Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 17, cap. 28

Quædam poena emendantur aut morsu excitantur, ut palmæ ac lentisci; salsis enim aquis aluntur. salis vim et cineres , sed leniorem, habent; ideo ficis adsperguntur rutæque , ne fiant vermiosæ neve radices putrescant . quin et vitium radicibus aquam salsam iubent adfundi , si sint lacrimosæ; si vero fructus earum decidant, cinerem aceto conspergi ipsasque inlini aut sandaraca, si putrescat uva; si vero fertiles non sint, aceto acri subacto cinere rigari atque oblini; quod si fructum non maturent prius inarescentem, præcisarum ad radices plagam fibrasque aceto acri et urina vetusta madefacere atque eo luto obruere, sæpe fodere. olearum, si parum promisere fructus , nudatas radices hiberno frigori opponunt, eaque castigatione proficiunt. omnia hæc annua cæli ratione constant et aliquando serius poscuntur, aliquando celerius. nec non ignis aliquis prodest, ut harundini. ambusta namque densior mitiorque surgit. Cato et medicamenta quædam conponit, mensuræ quoque distinction, ad maiorum arborum radices amphoram, ad minorum urnam, amurcæ et aquæ portione æqua, ablaqueatis prius radicibus paulatim , adfundi iubens, in olea hoc amplius stramentis ante circumpositis, item fico; huius præcipue vere terrain adaggerari radicibus; ita futurum, ut non decidant grossi maiorque fecunditas nec scabra proveniat. simili modo, ne convolvolus fiat in vinea, amurcæ congios duos decoqui in crassitudinem mellis, rursusque cum bituminis tertia parte et sulpuris quarta sub diu coqui, quoniam exardescat sub tecto. hoc vites circa capita ac sub bracchiis ungui; ita non fore convolvolum. quidam contenti sunt fumo huius mixturæ suffire vineas secundo flatu continuo triduo. plerique non minus auxilii et alimenti arbitrantur in urina quam Cato in amurca, addita modo pari aquæ portione, quoniam per se noceat. aliqui volucre appellant animal prærodens pubescentes uvas. quod ne accidat, falces, cum sint exacutæ, fibrina pelle detergent atque ita putant aut sanguine ursino linunt post putationem easdem. sunt arborum pestes et formicæ. has abigunt rubrica ac pice liquida perunctis caudicibus , nec non et pisce suspenso iuxta in unum locum congregant aut lupino trito cum oleo radices linunt. multi et has et talpas amurca necant, contraque urucas et, ne mala putrescant , lacerti viridis felle tangi cacumina iubent, privatim autem contra urucasambiri arbores singulas a muliere incitati mensis, nudis pedibus, recincta. item ne quod animal pastu malefico decerpat frondem, fimo boum diluto spargi folia, quotiens imber interveniat, quoniam abluatur ita virus medicaminis, mira quædam excogitante sollertia humana, quippe cum averti grandines carmine credant plerique, cuius verba inserere non equidem serio ausim, quamquam a Catone proditis contra luxata membra iungenda harundinum fissuræ. idem arbores religiosas lucosque succidi permisit, sacrificio prius facto, cuius rationem precationemque eodem volumine tradidit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑