Plinius Maior, Naturalis Historia
Ergo sucorum vinosi piro, moro, myrto, minime , quod miremur, uvis; pingues olivæ, lauro, nuci iuglandi , amygdalis; dulces uvis, ficis, palmis; aquosus prunis. magna differentia et in colore suci: sanguineus moris, cerasis , cornis, uvis nigris; idem albis candidus, lacteus in capite ficis, in corpore non item, spumeus malis, nullus Persicis , cum præsertim duracina suco abundent. sed quis eius ullum dixerit colorem? sua et in odore miracula: malis acutus, Persicis dilutus, dulcibus nullus. nam et vinum tale sine odore, tenue odoratius multoque celerius talia ad usum veniunt quam pinguia. quæ odorata, non eadem in gustu tenera, quia non sunt pariter odor et sapor. quam ob rem citreis odor acerrimus, sapor asperrimus, quadamtenus et cotoneis, nullusque odor ficis. Et hactenus sint species ac genera pomorum: naturas artius colligi par est. alia siliquis distinguntur , ipsis dulcibus semenque conplexis amarum, cum in pluribus semina placeant, in siliqua damnentur; alia bacis, quarum intus lignum et extra caro, ut olivis, cerasis; aliquorum intus bacæ, foris lignum, ut iis quæ in Ægypto diximus gigni. quæ bacis natura, eadem et pomis. aliorum intus corpus et foris lignum, ut nucum; allis foris corpus, intus lignum, ut Persicis et prunis, vitiumque cinctum fructu, cum fructus alibi muniatur vitio. putamine clauduntur nuces , corio castaneæ; detrahitur hoc iis, at in mespilis manditur . crusta teguntur glandes, cute uvæ, corio et membrana Punica. carne et suco mora constant, cute et suco cerasi. quædam statim a ligno recedunt, ut nuces et palmæ ; quædam adhærent, ut olivæ laurusque. quorundam generi utraque est natura, ut in Persicis; etenim duracinis adhæret corpus et ligno avelli non quit, cum in ceteris facile separetur. quibusdam nec intus nec extra lignum, ut in palmarum genere. aliquorum lignum ipsum in usu et pomi vice, ut generæ nucleis quædam in Ægypto diximus. quorundam extra geminantur vitia, ut in castaneis et amygdalis nucibusque iuglandibus. quorundam natura trigemina: corpus est, dein lignum rursusque semen in ligno, ut in Persicis. quædam inter se densa, ut uvæ, sorva, quæ ramos circumdata ex omni parte uvarum modo degravant; alia rara, ut in Persicis; quædam alvo continentur, ut granata. dependent alia pediculis, ut pira, alia racemis, ut uvæ, palmæ , alia et pediculis et racemis, ut hederæ, sabuci; alia ramo adhærent, ut in lauru; quædam utroque modo, ut olivæ. nam et breves pediculi et longi. quædam vasculis constant, ut Punica et mespila lotosque in Ægypto et Euphrate . iam vero diversa gratia et commendatio: carne palmæ placent, crusta Thebaicæ, suco uvæ et caryotæ, callo pira ac mala, corpore mora, cartilagine nuclei, grano quædam in Ægypto, cute caricæ. detrahitur hæc ficis virentibus ut putamen, eademque in siccis maxime placet. in papyris et ferulis spinaque alba caulis ipse pomum est, sicut et ficulni caules, in fruticoso genere cum caule capparis; in siliquis vero quod manditur quid nisi lignum est? non omittenda seminis earum proprietate: nam neque corpus nec lignum nec cartilago dici potest neque aliud nomen inveniat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
