Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 12, cap. 28

Eodem et bryon pertinet, uva populi albæ. optima circa Cnidum aut Cariam in sitientibus aut siccis asperisque, secunda in Lyciæ cedro. eodem et oenanthe pertinet; est autem vitis labruscæ uva; colligitur, cum floret, id est cum optime olet, siccatur in umbra substrate linteo atque ita in cados conditur. præcipua ex Parapotamia, secunda ab Antiochia atque Laudicea Syriæ, tertia ex montibus Medicis; hæc utilior medicinæ. quidam omnibus his præferunt eam quæ in Cypro insula nascitur. nam quæ in Africa fit, ad medics tantum pertinet vocaturque massaris . omnis autem ex alba labrusca præstantior quam e nigra. Est præterea arbor ad eadem unguenta pertinens, quam alii elaten vocant — quod nos abietem — alii palmam , alii spatham. laudatur Hammoniaca maxime, mox Ægyptia, dein Syriaca, dumtaxat in locis sitientibus odorata , pingui lacrima, quæ in unguenta additur ad domandum oleum. In Syria gignitur et cinnamum quod comacum appellant. id est sucus nuci expressus, multum a suco illo veri cinnami differens, vicina tamen gratia. pretium in libras asses XXXX.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑