Plinius Maior, Naturalis Historia
Simile quiddam et volucris in eadem Ægypto monstravit, quæ vocatur ibis, rostri aduncitate per eam partem se perluens , qua reddi ciborum onera maxime sa- lubre est. nec hæc sola: multis animalibus reperta sunt usui futura et homini. dictamnum herbam extrahendis sagittis cervi monstravere percussi eo telo pastuque herbæ eius eiecto ; iidem percussi a phalangio , quod est aranei genus, aut aliquo simili cancros edendo sibi medentur. est et ad serpentium ictus præcipua qua se lacerti, quotiens cum his conseruere pugnam, vulnerati refovent. chelidoniam visui saluberrimam hirundines monstravere vexatis pullorum oculis illa medentes . testudo cunilæ , quam bubulam vocant, pastu vires contra serpentes refovet, mustella ruta in murium venatu cum iis dimicatione conserta. ciconia origano, hedera apri in morbis sibi medentur et cancros vescendo maxime mari eiectos. anguis, hiberno situ membrana corporis obducta, feniculi suco inpedimentum 5 illud exuit nitidusque vernat. exuit autem a capite primum nec celerius quam uno die et nocte, replicans, ut extra fiat membranæ quod fuerit intus. idem hiberna latebra visu obscurato maratho herbæ se adfricans oculos inunguit ac refovet; si vero squamæ obtorpuere, spinis iuniperi se scabit . draco vernam nausiam silvestris lactucæ suco restinguit . pantheras per fricatas carnes aconito barbari venantur. occupat ilico fauces earum angor, quare pardalianches id venenum appellavere quidam; at fera contra hoc excrementis hominis sibi medetur, et alias tam avida eorum, ut a pastoribus ex industria in aliquo vase suspensa altius, quam ut queat saltu attingere , iaculando se appetendoque deficiat et postremo expiret , alioqui vivacitatis adeo lentæ, ut eiectis interaneis diu pugnet. elephans, chamæleone concolori frondi devorato, occurrit oleastro huic veneno suo. ursi cum mandragoræ mala gustavere, formicas lambunt. cervus herba cinare venenatis pabulis resistit. palumbes, graculi, merulæ, perdices lauri folio annuum fastidiul purgant , columbæ, turtures et gallinacei herba quæ vocatur helxine , anates, anseresceteræque aquaticæ herba siderite, grues et similes iunco palustri. corvus occiso chamæleone, qui etiam victori suo nocet , lauro infestum virus extinguit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
