Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 6, cap. 27

Est etiamnum oppidum Mesopotamiæ in ripa Tigris circa confluentes, quod vocant Digbam. sed et de Tigri ipso dixisse conveniat. Oritur in regione Armeniæ Maioris, fonte conspicuo in planitie. loco nomen Elegosine est; ipsi qua tardior fluit Diglito; unde concitatur, a celeritate Tigris incipit vocari: ita appellant Medi sagittam. influit in lacum Aretissam, omnia inlata pondera sustinentem et nitrum nebulis exhalantem. unum genus ei piscium est, idque transcurrentis non miscetur alveo, sicut neque e Tigri pisces in lacum transnatant. fertur autem et cursu et colore dissimilis transvectusque occurrente Tauro monte in specum mergitur subterque lapsus a latere altero eius erumpit. locus vocatur Zoaranda; eundem esse manifestum, quod demersa perfert. alterum deinde transit lacum, qui Thospites appellatur, rursusque in cuniculos mergitur, postXXII p. circa Nymphæum redditur. tam vicinum Arsaniæ fluere eum in regione Arrhene Claudius Cæsar auctor est, ut, cum intumuere, confluant nec tamen misceantur leviorque Arsanias innatet MMMM ferme spatio, mox divisus in Euphraten mergatur. Tigris autem, ex Armenia acceptis fluminibus claris Parthenia ac Nicephorione, Arabas Orroeos Adiabenosque disterminans et quam diximus Mesopotamiam faciens, lustratis montibus Gordyæorum circa Apameam Mesenes oppidum, citra Seleuciam Babyloniam CXXV p. divisus in alveos duos, altero meridiem ac Seleuciam petit Mesenen perfundens, altero ad septentrionem flexus eiusdem gentis tergo campos Cauchas secat. ubi remeavere aquæ, Pasitigris appellatur, postea recipit ex Media Choaspen atque, ut diximus, inter Seleuciam et Ctesiphontem vectus in lacus Chaldaicos se fundit eosque LXII p. amplitudine implet; mox vasto alveo profusus dextra Characis oppidi infertur mari Persico X??? p. ore. inter duorum amnium ostia XXV p. fuere, ut alii tradunt, VII, utroque navigabili. sed longo tempore Euphraten præclusere Orcheni et accolæ agros rigantes, nec nisi per Tigrim defertur in mare. Proxima Tigri regio Parapotamia appellatur. in ea dictum est de Mesene; oppidum eius Dabitha. cui iungitur Chalonitis cum Ctesiphonte, non palmetis modo, verum el olea pomisque arbusta. ad eam pervenit Zagrus mons, ex Armenia inter Medos Adiabenosque veniens supra Parætacenen et Persida. Chalonitis abest a PersideCCCLXXX p.; tantum a Caspio mari et a Syria abesse conpendio itineris aliqui tradunt. inter has gentes atque Mesenen Sittacene est, eadem Arbelitis et Palæstine dicta. oppidum eius Sittace Græcorum, ab ortu et Sabdata, ab occasu autem Antiochia inter duo flumina Tigrim et Tornadotum, item Apamea, cui nomen Antiochus matris suæ inposuit; Tigri circumfunditur hæc, dividitur Archoo. infra est Susiane, in qua vetus regia Persarum Susa, a Dario Hystaspis filio condita; abest ab Seleucia Babylonia CCCCL p., tantundem ab Ecbatanis Medorum per montem Carbantum. in septentrionali Tigris alveo oppidum est Barbitace; abest a Susis CXXXV p. ibi mortalium soli auri miro odio contrahunt id defodiuntque, ne cui sit in usu. Susianis ad orientem versus iunguntur Oxii latrones et Mizæorum XL populi, liberæ feritatis. supra eos parent Parthis Mardi et Saitæ ii qui prætenduntur supra Elymaida, quam Persidi in ora iunximus. Susa a Persico mari absunt CCL p. qua subiit ad ear classis Alexandri Pasitigri, vicus ad lacum Chaldaicum vocatur Aple, unde Susa navigatione LXII. D p. absunt. Susianis ab oriente proximi sunt Cossiæi, supra Cossiæos ad septentrionem Massabatene sub monte Cambalido , qui est Caucasi ramus, inde mollissimo transitu in Bactros. Susianen ab Elymaide disterminat amnis Eulæus, ortus in Medis modicoque spatio cuniculo conditus ac rursus exortus et per Massabatenen lapsus. circumit arcem Susorum ac Dianæ templum augustissimum illis gentibus, et ipse in magna cærimonia, siquidem reges non ex alio bibunt et ob id in longinqua portant. recipit amnes Hedyphon præter Asylum Persarum venientem, Adunam ex Susianis. oppidum iuxta eum Magoa, a Charace XV p.; quidam hoc in extrema Susiane ponunt solitudinibus proximum. infra Eulæum Elymais est in ora iuncta Persidi, a flumine Orati ad Characem CCXL p. oppida eius Seleucia et Sostrate, adposita monti Chasiro. oram, quæ præiacet, minorum Syrtium vice diximus inaccessam cæno, plurimum limi deferentibus Brixa et Ortacia amnibus , madente et ipsa Elymaide in tantum, ut nullus sit nisi circuitu eius ad Persidem aditus. infestatur et serpentibus, quos flumina deportant. pars eius maxime invia Characene vocatur ab oppido Arabiæ claudente regna ea, de quo dicemus exposita prius M. Agrippæ sententia. namque is Mediam et Parthiam et Persidem ab oriente Indo, ab occidente Tigri, a septentrione Tauro Caucasio, a meridie Rubro mai terminatas patere in longitudinem |XIII|.XX p., in latitudinem DCCCXL prodidit, præterea per se Mesopotamiam, ab oriente Tigri, ab occasu Euphrate, a septentrione Tauro, a meridie maria Persico inclusam, longitudineDCCC p., latitudine CCCLX. Charax, oppidum Persici sinus intimum, a quo Arabia Eudæmon cognominata excurrit, habitatur in colle manu facto inter confluentes dextra Tigrim, læva Eulæum, II p. laxitate. conditum est primum ab Alexandro Magno, colonis ex urbe regia Durine, quæ tur interiit, deductis, militum inutilibus ibi relictis; Alexandriam appellari iusserat pagumque Pellæum a patria sua, quem proprie Macedonum fecerat. flumina id oppidum expugnavere; postea restituit Antiochus quintus regum et suo nomine appellavit, iterumque infestatum Spaosines Sagdodonaci filius, rex finitimorum Arabum, quem Iuba satrapen Antiochi fuisse falso tradit oppositis molibus restituit nomenque suum dedit, emunito situ iuxta in longitudinem VI p., in latitudinem paulo minus. prius fuit a litore stadiis X — maritimum etiam Vipsania porticus habet —, Iuba vero prodente L??? p.; nunc abesse a litore CXX legati Arabum nostrique negotiatores , qui inde venere, adfirmant. nec ulla in parte plus aut celerius profecere terræ fluminibus invectæ. magis id mirum est, æstu longe ultra id accedente non repercussas. hoc in loco genitum esse Dionysium, terrarum orbis situs recentissimum auctorem, quem ad commentanda omnia in orienterl præmiserit Divus Augustus ituro in Armeniam ad Parthicas Arabicasque res maiore filio, non me præterit nec sum oblitus sui quemque situs diligentissimum auctorem visum nobis introitu operis: in hac tamen parte arma Romana sequi placet nobis Iubamque regem, ad eundem Gaium Cæsarem scriptis voluminibus de eadem expeditione Arabica.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑