Plinius Maior, Naturalis Historia
Et vicapervica sive chamædaphne arida tusa hydropicis datur in aqua coclearii mensura, celerrimeque reddunt aquam. eadem decocta in cinere sparsa vino tumores siccat. auribus suco medetur. alvi vitiis inposita plurimum prodesse dicitur. Rusci radix decocta bibitur alternis diebus in calculorum valitudine et tortuosiore urina vel cruenta. radicem pridie erui oportet, postero mane decoqui, ex eo sextario vini cyathis duobus misceri. sunt qui et crudam radicem tritam ex aqua bibant, et in totum ad virilia cauliculis eius ex aceto tritis nihil utilius putant. Batis quoque alvum mollit. inlinitur podagricis cruda et contunsa. acinon et coronarum causa et ciborum Ægyptii serunt, eademque erat quæ ocimum, nisi hirsutior ramis ac foliis esset et admodum odorata. ciet et menses et urinas.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
