Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 16, cap. 27

Sunt et biferæ in isdem; in Ceo insula caprifici triferæ sunt; primo fetu sequens evocatur, sequenti tertius. hoc fici caprificantur. et caprifici autem ah adversis foliis nascuntur. biferæ et in malis ac piris quædam, sicut et præcoces. mains silvestris bifera. sequens eius fructus post arcturum, in apricis maxime. vites quidem et triferæ sunt, quas ob id insanas vocant, quoniam in his alia maturescunt, alia turgescunt, alia florent. M. Varro auctor est vitem fuisse Zmyrnæ apud Matroon triferam et malum in agro Consentino. hoc autem evenit perpetuo in Venesi Africæ agro, de quo plura alias. ea est soli fertilitas. trifera est et cupressus. namque bacæ eius colliguntur mense Ianuario et Maio et Septembri, ternasque earum gerit magnitudines. Est vero et in ipsis arboribus etiam onustis peculiaris differentia. summa sui parte fertiliores arbutus, quercus, inferiore iuglandes, fici mariscæ. omnes quo magis senescunt , hoc maturius ferunt, et in apricis locis nec pingui 20 terra. silvestria omnia tardiora. quædam ex his omnino nec maturescunt. item quæ subarantur aut quæ ablaqueantur celeriora neglectis. hæc et fertiliora. Est etiamnum ætatis differentia. amygdala enim et pirus in senecta fertilissimæ, ut et glandiferæ et quoddam genus ficorum, ceteræ in iuventa tardiusque maturantes, quod maxime notatur in vitibus. vetustioribus enim vinum melius, novellis copiosius. celerrime vero senescit et in senecta deteriorem fructum gignit malus. namque et minora poma proveniunt et vermiculis obnoxia; quin et in ipsa arbore nascuntur. ficus sola ex omnium arborum fetu maturitatis causa medicatur, iam quidem et portentis, quoniam maiora sunt pretia præposteris. omnia autem celerius senescunt præfecunda. quin et protinus moriuntur aliqua cælo fecunditatem omnem eblandito, quod maxime vitibus evenit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑