Plinius Maior, Naturalis Historia
Interim quæ sunt communia et pomis omnibusque sucis saporum genera XIII reperiuntur: dulcis, suavis , pinguis, amarus, austerus, acer, acutus, acerbus, acidus, salsus. præter hæc tria sunt genera mirabili maxime natura : unum in quo plures pariter sentiuntur sapores, ut vinis; namque in iis et austerus et acutus et dulcis et suavis , omnes alieni. alterum est genus in quo sit et alienus quidem, sed et suus quidam ac peculiaris, ut in lacte; si quidem inest ei quod tamen iure dici dulce et pingue et suave non possit, optinente lenitate, quæ ipsa succedit in saporis vicem. nullus hic aquis nec sucus, ut tamen eo ipso fiat aliquis ac suum genus faciat. sentiri quidem aquæ saporem ullum sucumve vitium est. magnum his omnibus in odore momentum et magna cognatio; qui et ipse nullus est aquis aut, si sentitur omnino, vitium est. mirum tria naturæ præcipua elementa sine sapore esse, sine odore, sine suco: aquas, aëra, ignes.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
