Plinius Maior, Naturalis Historia
Oleum et omphacium est. fit duobus generibus et totidem modis, ex olea et vite, olea adhuc alba expressa , deterius ex druppa. ita vocatur prius quam cibo matura sit, iam tamen colorem mutans; differentia quod hoc viride est, illud candidum. e vite psithia fit aut aminnea. cum sunt acini ciceris magnitudine, ante canis ortum, in prima lanugine demetitur uva eiusque melligo. reliquum corpus sole coquitur — nocturni rores caventur in fictili conditæ—; melligo coligitur subinde et Cyprio ære servatur . optima quæ rufa acriorque et aridior. pretium omphacio in libras $X$ VI. fit et alio modo, cum in mortariis uva inmatura teritur siccataque in sole postea digeritur in pastillos.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
