Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 7, cap. 26

Verum ad decus imperii Romani, non solum ad viri unius, pertinet victoriarum Pompei Magni titulos omnes triumphosque hoc in loco nuncupari, æquato non modo Alexandri Magni rerum fulgore, sed etiam Herculis prope ac Liberi patris. igitur Sicilia recuperata, unde primum Sullanus in rei publicæ causa exoriens auspicatus est, Africa vero tota subacta et in dicionem redacta Magnique nomine in spolium inde capto, eques Romanus, id quod antea nemo, curru triumphali revectus et statim ad solis occasum transgressus, excitatis in Pyrenæo tropæis, oppida DCCCLXXVI ab Alpibus ad fines Hispaniæ ulterioris in dicionem redacta victoriæ suæ adscripsit et maiore animo Sertorium tacuit, belloque civili, quod omnia externa conciebat , extincto iterum triumphales currus eques R. induxit, totiens imperator ante quam miles. postea ad tota maria et deinde solis ortus missus hos retulit patriæ titulos more sacris certaminibus vincentium — neque enim ipsi coronantur , sed patrias suas coronant —, hos ergo honores urbi tribuit in delubro Minervæ, quod ex manubiis dicabat: CN - OMPEIVS MAGNVS IMPERATOR BELLO XXX ANNORVM CONFECTO FVSIS FVGATIS OCCISIS IN DEDITIONEM ACCEPTIS HOMINVM CENTIENS VICIENS SEMEL LXXXIII DEPRESSIS AVT CAPTIS NAVIBVS DCCCXLVI OPPIDIS CASTELLIS MDXXXVIII IN FIDEM RECEPTIS TERRIS A MÆOTIS AD RVBRVM MARE SVBACTIS VOTVM MERITO MINERVÆ. Hoc est breviarium eius ab oriente. triumphi vero, quem duxit a. d. III kal. Oct. M. Pisone M. Messala cos., præfatio hæc fuit: CVM ORAM MARITIMAM PRÆDONIBVS LIBERASSET ET IMPERIVM MARIS POPVLO ROMANO RESTITVISSET EX ASIA PONTO ARMENIA PAPHLAGONIA CAPPADOCIA CILICIA SYRIA SCYTHIS IVDÆIS ALBANIS HIBERIA INSVLA CRETA BASTERNIS ET SVPER HÆC DE REGE MITHRIDATE ATQVE TIGRANE TRIVMPHAVIT. Summa summarum in illa gloria fuit (ut ipse in contione dixit, cum de rebus suis disseret) Asiam ultimam provinciarum accepisse eandemque mediam patriæ reddidisse. si quis e contrario simili modo velit percensere Cæsaris res, qui maior illo apparuit, totum profecto terrarum orbem enumeret, quod infinitum esse conveniet.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑