Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 6, cap. 26

Necessarium est hoc in loco signare et Medorum situm terrarumque faciem circumagere ad Persicum mare, quo facilius dein reliqua noscantur. namque Media, ab occasu transversa oblique Parthiæ occurrens, utraque regna præcludit. habet ergo ipsa ab ortu Caspios et Parthos, a meridie Sittacenen et Susianen, Persida, ab occasu Adiabenen, ab septentrione Armeniam. Persæ Rubrum mare semper accoluere, propter quod is sinus Persicus vocatur. regio ibi maritima Ceribobus; qua vero ipsa subit ad Medos, Climax Megale appellatur locus arduo montis ascensu per gradus, introitu angusto, ad Persepolim, caput regni, dirutam ab Alexandro. præterea habet in extremis finibus Laodiceam ab Antiocho conditam. inde ad orientem Magi optinent Phrasargida castellum, in quo Cyri sepulchrum; est et horum Ecbatana oppidum, translatum ab Dario rege ad montes. inter Parthos et Arianos excurrunt Parætaceni. his gentibus et Euphrate inferiora regna cluduntur. reliqua dicemus a Mesopotamia, excepto mucrone eius Arabumque populis in priore dictis volumine. Mesopotamia tota Assyriorum fuit, vicatim dispersa præter Babylona et Ninum. Macedones eam in urbes congregavere propter ubertatem soli. oppida præter iam dicta habet Seleuciam, Laodiceam, Artemitam; item in Arabum gente qui Orroei vocantur et Mardani Antiochiam , quæ a præfecto Mesopotamiæ Nicanore condita Arabis vocatur. iunguntur his Arabes introrsus Eldamari, supra quos ad Pallacontam flumen Bura oppidum, Salmani et Masei Arabes; Gordyæis vero iuncti Azoni, per quos Zerbis fluvius in Tigrim cadit, Azonis Silices montani et Orontes, quorum ad occidentem oppidum Gaugamela, item Suæ in rupibus. supra Silicas Sitræ, per quos Lycus ex Armenia fertur; ab Sitris ad hibernum exortum Azochis oppidum, mox in campestribus oppida Diospege, Polytelia, Stratonicea, Anthemus. in vicinia Euphratis Nicephorion, quod diximus, Alexander iussit condi propter loci opportunitatem. dicta est et in Zeugmate Apamea, ex qua orientem petentes excipit oppidum Caphrena munitum, quondam stadiorum LXX amplitudine et satraparum regia appellatum, quo tributa conferebantur, nunc in arcem redactum. durant, ut fuere, Thebata et, ductu Pompei Magni terminus Romani imperi, Oruros, a Zeugmate L???.CC. sunt qui tradunt Euphraten Gobaris præfecti opere diductum esse ubi diximus findi, ne præcipiti cursu Babylona infestaret, ab Assyriis vero universis appellatum Narmalchan, quod significat regium flumen. qua dirivatur, oppidum fuit Agranis e maximis, quod diruere Persæ. Babylon, Chaldaicarum gentium caput, diu summam claritatem inter urbes obtinuit toto orbe, propter quod reliqua pars Mesopotamiæ Assyriæque Babylonia appellata est, LX p. amplexa II muris ducenos pedes altis, quinquagenos latis, in singulos pedes ternis digitis mensura ampliore quam nostra, interfluo Euphrate, mirabili opere utroque. durat adhuc ibi Iovis Beli templum; inventor hic fuit sideralis scientiæ. cetero ad solitudinem rediit exhausta vicinitate Seleuciæ, ob id conditæ a Nicatore intra XL lapidem in confluente Euphratis fossa perducti atque Tigris: quæ tamen Babylonia cognominatur, libera hodie ac sui iuris Macedonumque moris. ferunt ei plebis urbanæ DC esse, sittam vero moenium aquilæ pandentis alas, agrum totius orientis fertilissimum. invicem ad hanc exhauriendam Ctesiphontem iuxta tertium ab ea lapidem in Chalonitide condidere Parthi, quod nunc caput est regnorum , et postquam nihil proficiebatur, nuper Vologesus rex aliud oppidum Vologesocertam in vicino condidit. sunt etiamnum in Mesopotamia oppida Hipparenum, Chaldæorum doctrina et hoc, sicut Babylon, iuxta fluvium [Narragam ] qui cadit in Narragam, unde civitati nomen. muros Hipparenorum Persæ diruere. Orcheni quoque, tertia Chaldæorum doctrina, in eodem situ locantur ad meridiem versi. ab his Notitæ et Orothophanitæ et Gnesiochartæ. Euphrate navigari Babylonerl e Persico mari CCCCXII p. tradunt Nearchus et Onesicritus; qui vero postea scripsere, ad SeleuciamCCCCXL; Iuba a Babylone Cha- racenCLXXV. D. fluere aliqui ultra Babylona continuo alveo, prius quam distrahitur ad rigua, LXXXVII, universo autem cursu |XII| p. inconstantiam mensuræ diversitas auctorum facit, cum Persæ quoque schoenos et parasangas alii alia mensura determinent. ubi desiit alveo munire, ad confinium Characis accedente tractu, statim infestant Attali latrones, Arabum gens, ultra quos Scenitæ, ambitu vero Euphratis Nomades Arabiæ usque ad deserta Syriæ, unde in meridiem flecti eum diximus, solitudines Palmyrenas relinquentem. Seleucia abest a capite Mesopotamiæ Euphrate navigantibus |XI|.XXV p., a mari Rubro, si Tigri navigetur, CCCXX, a ZeugmateDCCXXIIII, Zeugma ab Seleucia Syriæ ad nostrum litus CLXXV. hæc est ibi latitudo terrarum inter duo maria, Parthici vero regni DCCCCXLIIII.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑