Plinius Maior, Naturalis Historia
Pars Syriæ, quæ Phoenice vocatur, finitima Iudææ intra montis Carmeli radices paludem habet, quæ vocatur Candebia. ex ea creditur nasci Belus amnis quinque milium passuum spatio in mare perfluens iuxta Ptolemaidem coloniam. lentus hic cursu, insaluber potu, sed cærimoniis sacer, limosus, vado profundus, non nisi refuso mari harenas fatetur; fluctibus enim volutatæ nitescunt detritis sordibus. tunc et marino creduntur adstringi morsu, non prius utiles. quingentorum est passuum non amplius litoris spatium, idque tantum multa per sæcula gignendo fuit vitro. fama est adpulsa nave mercatorum nitri, cum sparsi per litus epulas pararent nec esset cortinis attollendis lapidum occasio, glæbas nitri e nave subdidisse, quibus accensis, permixta harena litoris, tralucentes novi liquoris fluxisse rivos, et hanc fuisse originem vitri. mox, ut est ingeniosa sollertia, non fuit contenta nitrum miscuisse; coeptus addi et magnes lapis, quoniam in se liquorem vitri quoque ut ferrum trahere creditur. simili modo et calculi splendentes multifariam coepti uri, dein conchæ ac fossiles harenæ. auctores sunt in India et crystallo fracta fieri et ob id nullum conparari Indico. levibus autem aridisque lignis coquitur addito cyproac nitro, maxime Ægyptio. continuis fornacibus ut æs liquatur, massæque fiunt colore pingui nigricantes. acies tanta est quacumque, ut citra sensum ullum ad ossa consecet quidquid adflaverit corporis. ex massis rursus funditur in officinis tinguiturque, et aliud flatu figuratur, aliud torno teritur, aliud argenti modo cælatur, Sidone quondam his officinis nobili, siquidem etiam specula excogitaverat. Hæc fuit antiqua ratio vitri. iam vero et in Volturno amne Italiæ harena alba nascens sex milium passuum litore inter Cumas atque Liternum, qua mollissima est, pila molave teritur. dein miscetur III partibus nitri pondere vel mensura ac liquata in alias fornaces transfunditur . ibi fit massa, quæ vocatur hammonitrum, atque hæc recoquitur et fit vitrum purum ac massa vitri candidi. iam vero et per Gallias Hispaniasque simili modo harena temperatur. ferunt Tiberio principe excogitato vitri temperamento , ut flexile esset, totam officinam artificis eius abolitam, ne æris,, argenti, auri metallis pretia detraherentur , eaque fama crebrior diu quam certior fuit. sed quid refert, Neronis principatu reperta vitri arte, quæ modicos calices duos, quos appellabant petrotos, HS VI venderet? In genere vitri et obsiana numerantur ad similitudinem lapidis, quem in Æthiopia invenit Obsius, nigerrimi coloris, aliquando et tralucidi, crassiore visu atque in speculis parietum pro imagine umbras reddente. gemmas multi ex eo faciunt; vidimus et solidas imagines divi Augusti capaci materia huius crassitudinis, dicavitque ipse pro miraculo in templo Concordiæ obsianos IIII elephantos. remisit et Tiberius Cæsar Heliopolitarum cærimoniis repertam in hereditate Sei eius, qui præfuerat Ægypto, obsianam imaginem Menelai, ex qua apparet antiquior materiæ origo, nunc vitri similitudine interpolata. Xenocrates obsianum lapidem in India et in Samnio Italiæ et ad oceanum in Hispania tradit nasci. fit et tincturæ genere obsianum ad escaria vasa et totum rubens vitrum atque non tralucens, hæmatinum appellatum. fit et album et murrina aut hyacinthos sappirosque imitatum et omnibus aliis coloribus, neque est alia. nunc sequacior materia aut etiam picturæ accommodatior. maximus tamen honos in candido tralucentibus, quam proxima crystalli similitudine .usus eorum ad potandum argenti metalla et auri pepulit. est autem caloris inpatiens, ni præcedat frigidus liquor, cum addita aqua vitreæ pilæ sole adverso in tantum candescant, ut vestes exurant. fragmenta teporata adglutinantur tantum, rursus tota fundi non queunt præterquam abruptas sibimet in guttas, veluti cum calculi fiunt, quos quidam ab oculis appellant, aliquos et pluribus modis versicolores.—Vitrum sulpuri concoctum feruminatur in lapidem. Et peractis omnibus, quæ constant ingenio arte naturam faciente, succurrit mirari nihil pæne non igni perfici.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
