Plinius Maior, Naturalis Historia
Idem Hipparchus numquam satis laudatus, ut quo nemo magis adprobaverit cognationem cum homine siderum animasque nostras partem esse cæli, novam stellam et aliam in ævo suo genitam deprehendit eiusque motu, qua fulsit, ad dubitationem est adductus, anne hoc sæpius fieret moverenturque et eæ, quas putamus adfixas, ideoque ausus rem etiam deo inprobam, adnumerare posteris stellas ac sidera ad nomen expungere organis excogitatis, per quæ singularum loca atque magnitudines signaret, ut facile discerni posset ex eo non modo an obirent ac nascerentur, sed an omnino aliquæ transirent moverenturque , item an crescerent minuerenturque, cælo in hereditate cunctis relicto, si quisquam, qui cretionem eam caperet, inventus esset. Emicant et faces, non nisicum deeidunt visæ, qualis Germanico Cæsare gladiatorum spectaculum edente præter ora populi meridiano transcucurrit. duo genera earum. lampadas vocant plane faces, alterum bolidas, quale Mutinensibus malis visum est. distant quod faces vestigia longa faciunt priore ardente parte, bolis vero perpetua ardens longiorem trahit limitem. Emicant et trabes simili modo, quas δοκοὺς vocant, qualis cum Lacedæmonii classe victi imperium Græciæ amisere. fit et cæli ipsius hiatus, quod vocant chasma,
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
