Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 17, cap. 26

Nunc expositis arborum morbis consentaneum est dicere et remedia. ex his quædam sunt communia omnium, quædam propria quarundam. communia ablaqueatio, adcumulatio, adflari radices aut cooperiri, rigu us dato potu vel ablato, fimum suco defectis, putatio levandis onere, item suco emisso quædam veluti detractio sanguinis, circumrasio corticis, vitium extenuatio et domitura palmitum , gemmarum , si frigus retorridas hirtasque fecerit, repumicatio et quædam politura. arborum his aliæ magis, aliæ minus gaudent, veluti cupressus et aquas aspernatur et fimum et circumfossuram amputationemque et omnia remedia odit, quin etiam necatur riguis, vitis et punicæ præcipue aluntur. ficus arbor ipsa riguis alitur, pomum vero eius marcescit. amygdalæ, si colantur fossione , florem amittunt. nec insitas circumfodere oportet, priusquam validæ ferre coeperint poma. plurimæ autem amputari sibi volunt onerosa ac supervacua, sicut nos ungues et capillum. reciduntur veteres totæ ac rursus a stolone aliquo resurgunt, sed non omnes nec nisi quarum naturam pati diximus. Rigua æstivis vaporibus utilia, hieme inimica, autumno varie et e natura soli, quippe cum vindemiator Hispaniarum stagnante solo uvas demetat. cetero maiore in parte orbis etiam pluvias autumni aquas derivare convenit . circa canis ortum rigua maxime prosunt ac ne tum quidem nimia, quoniam inebriatis radicibus nocent. et ætas modum temperat, novellæ enim minus sitiunt. desiderant autem maxime rigari quæ adsuevere, contra siccis locis genita non expetunt umorem nisi necessarium. Asperiora vina rigari utique cupiunt in Sulmonense Italiæ agro, pago Fabiano, ubi et arva rigant. mirumque , herbæ aqua ilia necantur, fruges aluntur, et riguus pro sarculo est. in eodem agro bruma—tanto magis, si nives iaceant geletve—, ne frigus vites adurat, circumfundunt riguis, quod ibi tepidare vocant, memorabili natura in amne solis, eodem æstate vix tolerandi rigoris.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑