Plinius Maior, Naturalis Historia
Nec statim fructus sequitur in aliquibus. cornus enim circa solstitia reddit primo candidum, postea sanguineum. ex eo genere femina post autumnum fert bacas acerbas et ingustabiles cunctis animantibus, ligno quoque fungosa et inutilis, cum mas e fortissimis durissimisque sit. tanta differentia ab eodem genere fit sexu. et terebinthus messibus reddit semen et acer et fraxinus, nuces et mala et pira præterquam hiberna aut præcocia autumno, glandiferæ serius etiamnum, vergiliarum occasu, æsculus tantum autumno, incipiente autem hieme quædam genera mali pirique et suber. abies floret croci colore circa solstitium, semen reddit post vergiliarum occasum. pinus autem et picea præveniunt germinatione xv fere diebus, semen vero post vergilias et ipsæ reddunt. Citreæ et iuniperus et ilex anniferæ habentur, novusque fructus in his cum annotino pendet. in maxima tamen admiratione pinus est: habet fructum maturescentem , habet proximo anno ad maturitatem venturum ac deinde tertio. nec ulla arborum avidius se promittit; quo mense ex ea nux decerpitur, eodem maturescit alia; sic dispensatur, ut nullo non mense maturescant. quæ se in arbore ipsa divisere, azaniæ vocantur læduntque ceteras, nisi detrahantur. Fructum arborum solæ nullum ferunt—hoc est ne semen quidem—tamarix, scopis tantum nascens, populus, alnus, ulmus Atinia, alaternus, cui folia inter ilicem et olivam. infelices autem existimantur damnatæque religione, quæ nequeseruntur umquam neque fructum ferunt. Cremutius auctor est numquam virere arborem, ex qua Phyllis se suspenderit. quæ cummim gignunt, post germinationem aperiunt; cummis non nisi fructu detracto spissatur. Novellæ arbores carent fructu, quamdiu crescunt . perdunt facillime ante maturitatem palma, ficus, amygdala, malus, pirus, item punica, quæ etiam roribus nimiis et pruinis florem amittit. qua de causa inflectunt ramos eius, ne subrecti umorem infestum excipiant atque contineant. pirus et amygdala, etiam si non pluat, sed fiat austrinum cælum aut nubilum, amittunt florem et primos fructus, si, cum defloruere, tales dies fuerint. ocissime autem salix amittit semen, antequam omnino maturitatem sentiat, ob id dicta Homero frugiperdia. secuta ætas scelere suo interpretata est hanc sententiam, quando semen salicis mulieri sterilitatis medicamentum esse constat. sed in hoc quoque providens natura facile nascenti et depacto surculo incuriosius semen dedit. una tamen proditur ad maturitatem perferre solita in Creta insula ipso descensu Iovis speluncæ durum ligneumque, magnitudine ciceris. Fiunt vero quædam loci vitio infructuosa, sicut in Paro silva Cende quæ nihil fert. persicæ arbores in Rhodo florent tantum. fit hæc differentia et sexu, ut in iis quæ mares non ferunt; aliqui hoc permutant et mares esse quæ ferant tradunt. facit et densitas sterilitatem. Gignentium autem quædam et lateribus ramorum et cacuminibus ferunt, ut pirus, punica, ficus, myrtus. cetero eadem natura quæ frugibus. namque et in eis spica in cacumine nascitur, legumina in lateribus. palma sola, ut dictum est, in spathis habet fructum, racemis propendentem. Reliquis sub folio pomum, ut protegatur, excepta fico, cui folium maximum umbrosissimumque et ideo supra id pomum. eidem uni serius folium nascitur quam pomum. insigne proditur in quodam genere Ciliciæ, Cypri, Helladis, ficos sub folio, grossos vero post folium nasci. ficus et præcoces habet, quas Athenis prodromos vocant, in Laconico genere maxime.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
