Plinius Maior, Naturalis Historia
quæ cura et cornis atque etiam lentisco adhibetur. ne quid non hominis ventri natum esse videatur, miscentur sapores et alio alius placere cogitur; miscentur vero et terræ cælique tractus: in alio cibi genere India advocatur, in alio Ægyptus, Creta, Cyrene singulæque terræ. nec cessat in veneficiis vita, dum modo omnia devoret. planius hoc fiet in herbarum natura.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
