Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 12, cap. 26

medicinæ hoc tantum, panacen et unguentis eadem gignit, nascentem et in Psophide Arcadiæ circaque Erymanthi fontem et in Africa et in Macedonia, ferula sui generis quinque cubitorum, foliis primo quaternis, mox senis in terra iacentibus, ampla magnitudine rotundis, in cacumine vero oleagineis, semine muscariis dependente ut ferulæ. excipitur sucus inciso caule messibus, radice autumno. laudatur candor eius coacti ; sequens pallido statera, niger colos inprobatur. pretium optimo in libras $X$ II. ab hac ferula differt quæ vocatur spondylion foliis tantum, quia sunt minora et platani divisura. non nisi in opacis gignitur. semen eodem nomine sills speciem habet, medicinæ tantum utile. dat et malobathrum Syria, arborem folio convoluto, colore aridi folii, ex quo premitur oleum ad unguenta, fertiliore eiusdem Ægypto. laudatius tamen ex India venit. in paludibus ibi gigni tradunt lentis modo, odoratius croco, nigricans scabrumque, quodam salis gustu. minus probatur candidum . celerrime situm in vetustate sentit. sapor eius nardo similis esse debet sub lingua. odor vero in vino subfervefacti antecedit alios. in pretio quidem prodigio simile est, a denaris singulis ad $X$ CCC pervenire libras, folium autem ipsum in libras $X$ LX.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑