Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 11, cap. 26

Chamæleonum stelliones hi quodam modo naturam habent, rore tantum viventes præterque araneis. Similis cicadis vita, quarum duo genera: minores quæ primæ proveniunt et novissimæ pereunt; sunt autem mutæ. sequens est volatura earum quæ canunt ; vocantur achetæ et, quæ minores ex his sunt, tettigonia. sed illæ magis canoræ. mares canunt in utroque genere, feminæ silent. gentes vescuntur iis ad orientem, etiam Parthi opibus abundantibus. ante coitum mares præferunt, a coitu feminas , ovis earum corrupti, quæ sunt candida. coitus supinis. asperitas præacuta in dorso, qua excavant feturæ locum in terra. fit primo vermiculus, deinde ex eo quæ vocatur tettigometra, cuius cortice rupto circa solstitia evolant , noctu semper, primo nigræ atque duræ. unum hoc ex iis, quæ vivunt, et sine ore est; pro eo quiddam aculeat orum linguis simile, et hoc in pectore, quo rorem lambunt. pectus ipsum fistulosum. hoc canunt achetæ, ut dicemus. de cetero in ventre nihil est. excitatæ cum subvolant, umorem reddunt, quod solum argumentum est rore eas ali. isdem solis nullum ad excrementa corporis foramen. oculis tam hebetes, ut, si quis digitum contrahens ac remittens adpropinquetiis, transeant velut folioludente. quidam duo alia genera faciunt earum: surculariam, quæ sit grandior; frumentariam, quam alii avenariam vocant, apparet enim simul cum frumentis arescentibus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑