Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 7, cap. 25

Animi vigore præstantissimum arbitror genitum Cæsarem dictatorem, nec virtutem constantiamque nunc commemoro nec sublimitatem omnium capacem quæ cælo continentur, sed proprium vigorem celeritatemque quodam igne volucrem. scribere aut legere, simul dictare et audire solitum accepimus, epistulas vero tantarum rerum quaternas pariter dictare [librariis aut, si nihil aliud ageret, septenas]. idem signis conlatis bis et quinquagiens dimicavit , solus M. Marcellum transgressus, qui undequadragiens dimicavit. nam præter civiles victorias undeciens centena et nonaginta duo milia hominum occisa proeliis ab eo non equidem in gloria posuerim, tantam etiam coactam humani generis iniuriam, quod ita esse confessus est ipse bellorum civilium stragem non prodendo. lustius Pompeio Magno tribuatur DCCCXLVI naves piratis ademisse: Cæsari proprium et peculiare sit præter supra dicta clementiæ insigne, qua usque ad pænitentiam omnes superavit. idem magnanimitatis perhibuit exemplum, cui comparari non possit aliud. spectacula enim edita effusasque opes aut operum magnificentiam in hac parte enumerare luxuriæ faventis est : illa fuit vera et incomparabilis invicti animi sublimitas, captis apud Pharsaliam Pompei Magni scriniis epistularum iterumque apud Thapsum Scipionis concremasse ea optima fide atque non legisse.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑