Plinius Maior, Naturalis Historia
ab horum tractu Indiam versus Cæcandrus, deserta insula, in oceano L??? p. traditur iuxtaque eam freto interfluente Stoidis, quæstuosa margaritis. a promunturio Carmanis iunguntur Harmozæi. quidam interponunt Arbios, CCCCXXI p. toto litore. ibi portus Macedonum et aræ Alexandri in promunturio. amnes Siccanas, dein Dratinus et Salsum. ab eo promunturium Themisteas; insula Aphrodisias habitatur. inde Persidis initium ad flumen Oratim, quo dividitur ab Elymaide. contra Persidem insulæ Psilos, Cassandra, Aracha cum monte præalto Neptuno sacra. ipsa Persis adversus occasum sita optinet litoreDL p., etiam in luxum dives, in Parthorum iam pridem translata nomen. horum de imperio nunc in paucis. Regna Parthorum duodeviginti sunt omnia; ita enim dividunt provincias circa duo, ut diximus, maria, Rubrum a meridie, Hyrcanium a septentrione. ex his XI, quæ superiora dicuntur, incipiunt a confinio Armeniæ Caspiisque litoribus, pertinent ad Scythas, cumn quibus ex æquo degunt; reliqua VII regna inferiora appellantur. quod ad Parthos attinet, semper fuit Parthyæa in radicibus montium sæpius dictorum, qui omnes eas gentes prætexunt.habet ab ortu Arios, a meridie Carmaniam et Arianos, ab occasu Pratitas Medos, a septentrione Hyrcanos, undique desertis cincta. ulteriores Parthi Nomades appellantur . citra deserta ab occasu urbes eorum quas diximus, Issatis et Calliope, ab oriente æstivo Pyropum, ab hiberno Maria, in medio Hecatompylos, Arsace, regio Nisiæa Parthyenes nobilis, ubi Alexandropolis a conditore.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
